| UTI LEX PAPIRIA ACCIPIATUR | |
| Char. GL 1.240K | |
| pessimi Tiberium fratrem meum optimum inter- | 17.1 |
| fecerunt. em! videte quam par pari sim. | |
| Char. GL 1.196K | |
| qui sapientem †cum faciet, qui et vobis et rei | 18.1 |
| publicae et sibi communiter prospiciat, non qui pro †sylla | |
| humanum trucidet. | |
| Char. GL 1.202K | |
| nequaquam iniuriose nobis contumeliam imponi | 19.1 |
| sinatis. | |
| Char. GL 1.223K | |
| usquequaque curavit. | 20.1 |
| DE LEGE PENNI ET PEREGRINIS | |
| Festus 286M | |
| eae nationes cum aliis rebus per avaritiam atque | 22.1 |
| stultitiam res publicas suas amiserunt. | |
| APUD CENSORES CUM EX SARDINIA REDIIT | |
| Cic. Orat. 233 | |
| abesse non potest quin eiusdem hominis sit probos | 24.1 |
| improbare qui improbos probet. | |
| Char. GL 1.80K | |
| cum galeare †ursici. | 25.1 |
| AD POPULUM CUM EX SARDINIA REDIIT | |
| Gel. N.A. 15.12.2 | |
| versatus sum in provincia, quomodo ex usu vestro | 26.1 |
| existimabam esse, non quomodo ambitioni meae condu- | |
| cere arbitrabar. nulla apud me fuit popina neque pueri | |
| eximia facie stabant et in convivio liberi vestri modestius | |
| erant quam apud principia. | 5 |
| Gel. N.A. 15.12.3 | |
| ita versatus sum in provincia, uti nemo posset | 27.1 |
| vere dicere assem aut eo plus in muneribus me accepisse | |
| aut mea opera quemquam sumptum fecisse. biennium | |
| fui in provincia; si ulla meretrix domum meam introivit | |
| aut cuiusquam servulus propter me sollicitatus est, om- | 5 |
| nium nationum postremissimum nequissimumque existi- | |
| matote. cum a servis eorum tam caste me habuerim, | |
| inde poteritis considerare, quomodo me putetis cum li- | |
| beris vestris vixisse. | |
| Gel. N.A. 15.12.4 | |
| itaque, Quirites, cum Romam profectus sum, zonas, | 28.1 |
| quas plenas argenti extuli, eas ex provincia inanes retuli; | |
| alii vini amphoras quas plenas tulerunt, eas argento re- | |
| pletas domum reportaverunt. | |
| PRO SE | |
| Prisc. GL 2.513K | |
| si nanciam populi desiderium, conprobabo rei pu- | 30.1 |
| blicae commoda. | |
| IN P. POPILLIUM LAENATEM | |
| PRO ROSTRIS | |
| Gel. N.A. 11.13.3 | |
| quae vos cupide per hosce annos adpetistis atque vo- | 32.1 |
| luistis, ea si temere repudiaritis, abesse non potest quin aut | |
| olim cupide adpetisse aut nunc temere repudiasse dicamini. | |
| Festus 201M | |
| homines liberi nunc in oppido occisitantur. | 33.1 |
| DE P. POPILLIO LAENATE CIRCUM CONCILIABULA | |
| Gel. N.A. 1.7.7 | |
| credo ego inimicos meos hoc dicturum. | 34.1 |
| Festus 241M | |
| poteratur. | 35.1 |
| Festus 150M | |
| malo cruce. | 36.1 |
| Diom. GL 1.374K | |
| antecellant. | 37.1 |
| IN P. PO[M]PIL<L>IUM ET MATRONAS | |
| Festus 150M | |
| eo exemplo instituto dignus fuit, qui malo cruce | 38.1 |
| periret. | |
| IN L. CALPURNIUM PISONEM FRUGI | |
| Cic. Font. 39 | |
| cogis me . . . dicere: inimicum meum Frugi. | 39.1 |
| Prisc. GL 2.386K | |
| aerarium delargitur Romano populo. | 42.1 |
| Isid. Orig. 2.21.4 | |
| pueritia tua adulescentiae tuae inhonestamentum | 43.1 |
| fuit, adulescentia senectuti dedecoramentum, senectus rei | |
| publicae flagitium. | |
| DISSUASIO LEGIS AUFEIAE | |
| Gel. N.A. 11.10.2 | |
| nam vos, Quirites, si velitis sapientia atque virtute | 44.1 |
| uti, etsi quaeritis, neminem nostrum invenietis sine pretio | |
| huc prodire. omnes nos, qui verba facimus, aliquid | |
| petimus, neque ullius rei causa quisquam ad vos prodit, | |
| nisi ut aliquid auferat. ego ipse, qui aput vos verba facio, | 5 |
| ut vectigalia vestra augeatis, quo facilius vestra commoda | |
| et rempublicam administrare possitis, non gratis prodeo; | |
| verum peto a vobis non pecuniam, sed bonam existima- | |
| tionem atque honorem. qui prodeunt dissuasuri ne hanc | |
| legem accipiatis, petunt non honorem a vobis, verum a | 10 |
| Nicomede pecuniam; qui suadent ut accipiatis, hi quoque | |
| petunt non a vobis bonam existimationem, verum a | |
| Mithridate, rei familiari suae pretium et praemium; qui | |
| autem ex eodem loco atque ordine tacent, hi vel acerrimi | |
| sunt; nam ab omnibus pretium accipiunt et omnis fallunt. | 15 |
| vos, cum putatis eos ab his rebus remotos esse, inpertitis | |
| bonam existimationem; legationes autem a regibus, cum | |
| putant eos sua causa reticere, sumptus atque pecunias | |
| maximas praebent, item uti in terra Graecia, quo in | |
| tempore Graecus tragoedus gloriae sibi ducebat talentum | 20 |
| magnum ob unam fabulam datum esse, homo eloquentis- | |
| simus civitatis suae Demades ei respondisse dicitur: | |
| 'mirum tibi videtur, si tu loquendo talentum quaesisti? | |
| ego, ut tacerem, decem talenta a rege accepi'. item nunc | |
| isti pretia maxima ob tacendum accipiunt. | 25 |
| DE LEGIBUS PROMULGATIS | |
| Sch. Bob. Cic. Sul. 81.18 | |
| si vellem aput vos verba facere et a vobis postulare, | 47.1 |
| cum genere summo ortus essem et cum fratrem propter | |
| vos amisissem, nec quisquam de P. Africani et Tiberi | |
| Gracchi familia nisi ego et puer restaremus, ut pateremini | |
| hoc tempore me quiescere, ne a stirpe genus nostrum | 5 |
| interiret et uti aliqua propago generis nostri reliqua esset: | |
| haud <scio> an lubentibus a vobis impetrassem. | |
| Gel. N.A. 10.3.3 | |
| nuper Teanum Sidicinum consul venit. uxor eius | 48.1 |
| dixit se in balneis virilibus lavari velle. quaestori Sidi- | |
| cino M. Mario datum est negotium uti balneis exigerentur | |
| qui lavabantur. uxor renuntiat viro parum cito sibi | |
| balneas traditas esse et parum lautas fuisse. idcirco | 5 |
| palus destitutus est in foro eoque adductus suae civitatis | |
| nobilissimus homo M. Marius. vestimenta detracta sunt, | |
| virgis caesus est. Caleni, ubi id audierunt, edixerunt ne | |
| quis in balneis lavisse vellet cum magistratus Romanus | |
| ibi esset. Ferentini ob eandem causam praetor noster | 10 |
| quaestores abripi iussit: alter se de muro deiecit, alter | |
| prensus et virgis caesus est. | |
| Gel. N.A. 10.3.5 | |
| quanta libido quantaque intemperantia sit hominum | 49.1 |
| adulescentium, unum exemplum vobis ostendam. his | |
| annis paucis ex Asia missus est, qui per id tempus magi- | |
| stratum non ceperat, homo adulescens pro legato. is in | |
| lectica ferebatur. ei obviam bubulcus de plebe Venusina | 5 |
| advenit et per iocum, cum ignoraret qui ferretur, rogavit | |
| num mortuum ferrent. ubi id audivit, lecticam iussit | |
| deponi, struppis, quibus lectica deligata erat, usque adeo | |
| verberari iussit, dum animam efflavit. | |
| Gel. N.A. 9.14.16 | |
| ea luxurii causa aiunt institui. | 50.1 |
| Gel. N.A. 9.14.17 | |
| non est ea luxuries, quae necessario parentur vitae | 51.1 |
| causa. | |
| Festus 201M | |
| quod unum nobis in ostentum, ipsis in usum | 52.1 |
| adportatur. | |
| DE LEGE MINUCIA | |
| Festus 201M | |
| mirum si quid his iniuriae fit; semper eos osi sunt. | 53.1 |
| IN Q. AELIUM TUBERONEM | |
| Prisc. GL 2.88K | |
| utrum inimicorum meorum factio an magis solli- | 55.1 |
| citudo te impulit ut in me industriior sis quam in te? | |
| IN L. METELLUM | |
| Diom. GL 1.311K | |
| usque adeo pertaesum vos mihi esse. | 56.1 |
| ADVERSUS FURNIUM | |
| Diom. GL 1.401K | |
| quibus ego primus quo modo auxiliem? | 57.1 |
| IN MAEVIUM | |
| Isid. Orig. 19.32.4 | |
| considerate, Quirites, sinistram eius; en, quoius | 58.1 |
| auctoritatem sequimini, qui propter mulierum cupidi- | |
| tatem ut mulier est ornatus. | |
| IN ROGATIONE CN. MARCI CENSORINI | |
| Char. GL 1.208K | |
| si vobis probati essent homines adulescentes, ta- | 60.1 |
| men necessario vobis tribuni militares veteres faciundi | |
| essent. | |
| ORATIO EXTREMIS VITAE DIEBUS HABITA | |
| Cic. de Orat. 3.214 | |
| quo me miser conferam? quo vortam? in Ca- | 61.1 |
| pitoliumne? at fratris sanguine redundat. an do- | |
| mum? matremne ut miseram lamentantem videam et | |
| abiectam? | |
| INCERTAE SEDIS | |
| Gr. inc. dub. nom. GL 5.577K | |
| purpura et diadema. | 62.1 |
| Char. GL 1.107K | |
| patres familiae. | 63.1 |
| Gel. N.A. 20.6.10 | |
| misereri vestrum. | 64.1 |
| Sen. Dial. 12.16.6 | |
| tu matri meae maledicas, quae me peperit? | 65.1 |
| Char. GL 1.102K | |
| suos parentes amat. | 67.1 |
| Ter. Maur. 988, GL 6.354 | |
| stirps | 69.1 |