| De Disciplina Etrusca | |
| Macr. Sat. 3.7.2 | |
| purpureo aureove colore | 1.1 |
| ovis ariesve si aspergetur, principi ordinis et generis summa | |
| cum felicitate largitatem auget, genus progeniem propagat | |
| in claritate laetioremque efficit. | |
| Macr. Sat. 3.20.3 | |
| arbores quae inferum deo- | 2.1 |
| rum avertentiumque in tutela sunt, eas infelices nominant: | |
| alternum sanguinem filicem, ficum atrum, quaeque bacam | |
| nigram nigrosque fructus ferunt, itemque acrifolium, pirum | |
| silvaticum, pruscum rubum sentesque quibus portenta pro- | 5 |
| digiaque mala comburi iubere oportet. |