ANNALES
EX LIBRO I
Non. 325M
Et tum quo irent nesciebant, ilico manserunt. 9.1
*
His persuadetur, ilico manerent.
*
Pars ilico manent. 5
Non. 515M
Prudens perplexim scribit. 10.1
EX LIBRO II
Diom. GL 1.384K
Pastorum uulgus sine conten- 11.1
tione consentiendo praefecerunt aequaliter imperio Remum et Romu-
lum, ita ut de regno pararent inter se. monstrum fit: sus parit
porcos triginta, cuius rei fanum fecerunt laribus Grundilibus.
Plin. Nat. 32.20
Numa constituit, ut pisces qui squamosi non essent, ni pollu- 13.1
cerent, parsimonia commentus, ut conuiuia publica et priuata cenae-
que ad puluinaria facilius compararentur, ni qui ad polluctum emerent,
pretio minus parcerent eaque praemercarentur.
Non. 267M
Censuit sese regem Porsennam occidere. 16.1
Non. 149M
Quicumque propter plebitatem agro publico eiecti sunt, . . . 17.1
Non. 67M
Tunc Marcius †praeco primum proletarios armauit. 21.1
Serv. A. 1.56
Ne quis regnum occuparet, si plebs nostra fremere im- 22.1
peria coepisset . . .
Non. 346M
et in area in Capitolio signa quae erant demoliunt. 23.1
Non. 101M
Quae nata sunt, ea omnia denasci aiunt. 24.1
Prisc. GL 2.482K
idque admiratum esse gauisi . . . 25.1
EX LIBRO III
Non. 90M
mulier cantabat tibiis Phrygiis et altera cymbalissabat. 27.1
Non. 133M
Homo mere litterosus. 28.1
Prisc. GL 2.537K
In campo Tiburte ubi hordeum demessuerunt . . . 29.1
Prisc. GL 2.587K
Hos libros si quis nostratis sapiens . . . 30.1
EX LIBRO IV
Prisc. GL 2.347K
Bellum Punicum posterior. 31.1
Prisc. GL 2.294K
Scriba pontificius, qui cum eabus stuprum fecerat, . . . 32.1
Non. 62M
nemo uicinus consedo. 33.1
Non. 183M
In Hispania pugnatum bis, utrasque nostri loco moti. 34.1
Non. 205M
Qua fine omnis res atque omnes artes humanitus . . . que aguntur? 35.1
Non. 483M
ex Tiberi lacte haurire . . . 36.1
Plin. Nat. 13.86
Mirabantur alii, quomodo illi libri 37.1
durare possent. ille ita rationem reddebat: lapidem fuisse quadra-
tum circiter in media arca euinctum candelis quoquouersus. in eo
lapide insuper libros insitos fuisse, propterea arbitrarier non com-
putuisse. et libros citratos fuisse, propterea arbitrarier tineas non 5
tetigisse. in iis libris scripta erant philosophiae Pythagoricae.
Serv. Dan. A. 1.421
Sinuessae magalia addenda murumque circum ea . . . 38.1
INCERTAE SEDIS FRAGMENTVM
Prisc. GL 2.380K
adulatique erant ab amicis et adhortati. 40.1