Q. ASCONI PEDIANI
PRO M. SCAVRO
  Hanc quoque orationem eisdem consulibus dixit quibus 16.1
pro Vatinio, L. Domitio Ahenobarbo et Appio Claudio
Pulchro coss. Summus iudicii dies fuit a. <d.> iiii Nonas
Septemb.
ARGVMENTVM HOC EST
  M. Scaurus M. Scauri filius qui princeps senatus fuit 6
vitricum habuit Sullam: quo victore et munifico in socios
victoriae ita abstinens fuit ut nihil neque donari sibi vo-
luerit neque ab hasta emerit. Aedilitatem summa magnifi-
centia gessit, adeo ut in eius impensas opes suas absumpserit 10
magnumque aes alienum contraxerit. Ex praetura pro-
vinciam Sardiniam obtinuit, in qua neque satis abstinenter
se gessisse existimatus est et valde arroganter: quod genus
morum in eo paternum videbatur, cum cetera industria
nequaquam esset par. Erat tamen aliquando inter patro- 15
nos causarum et, postquam ex provincia redierat, dixerat
pro C. Catone, isque erat absolutus a. d. iiii Nona Quint.
Ipse cum ad consulatus petitionem a. d. iii Kal. Quint.
Romam redisset, querentibus de eo Sardis, a P. Valerio
Triario, adulescente parato ad dicendum et notae industriae 20
—filio eius qui in Sardinia contra M. Lepidum arma tulerat
et post in Asia legatus Pontoque L. Luculli fuerat, cum is
bellum contra Mithridatem gereret—postulatus <est> apud M. 17.1
Catonem praetorem repetundarum, ut in Actis scriptum
est, pridie Nonas Quintil. post diem tertium quam <C.> Cato
erat absolutus. Subscripserunt Triario in Scaurum L. Ma-
rius L. f., <M.> et Q. Pacuvii fratres cognomine Claudi. Qui 5
inquisitionis in Sardiniam itemque in Corsicam insulas dies
tricenos acceperunt neque profecti sunt ad inquirendum:
cuius rei hanc causam reddebant, quod interea comitia con-
sularia futura essent; timere ergo se ne Scaurus ea pecunia
quam a sociis abstulisset emeret consulatum et, sicut pater 10
eius fecisset, ante quam de eo iudicari posset, magistratum
iniret ac rursus ante alias provincias spoliaret quam ratio-
nem prioris administrationis redderet. Scaurus summam
fiduciam in paterni nominis dignitate, magnam in necessitu-
dine Cn. Pompeii Magni reponebat. Habebat enim filium 15
liberorum Cn. Pompeii fratrem: nam Tertiam, Scaevolae
filiam, dimissam a Pompeio in matrimonium duxerat. M.
Catonem autem qui id iudicium, ut diximus, exercebat
metuebat admodum propter amicitiam quae erat illi cum
Triario: nam Flaminia, Triarii mater, et ipse Triarius soro- 20
rem Catonis Serviliam, quae mater M. Bruti fuit, familia-
riter diligebat; ea porro apud Catonem maternam obtinebat
auctoritatem. Sed in eo iudicio neque Pompeius propen-
sum adiutorium praebuit—videbatur enim apud animum
eius non minus offensionis contraxisse, quod iudicium eius 25
in Muciam crimine impudicitiae ab eo dimissam levius
fecisse existimaretur, cum eam ipse probasset, quam gratiae
adquisisse necessitudinis iure, quod ex eadem uterque liberos
haberet—neque Cato ab aequitate ea quae et vitam eius et
magistratum illum decebat quoquam deflexit. Post diem 30
autem quartum quam postulatus erat Scaurus Faustus Sulla
tum quaestor, filius Sullae Felicis, frater ex eadem matre 18.1
Scauri servis eius vulneratis prosiluit ex lectica et questus
est prope interemptum esse <se a> competitoribus Scauri et
ambulare cum ccc armatis seque, si necesse esset, vim vi
repulsurum. 5
  Defenderunt Scaurum sex patroni, cum ad id tempus raro
quisquam pluribus quam quattuor uteretur: at post bella
civilia ante legem Iuliam ad duodenos patronos est perven-
tum. Fuerunt autem hi sex: P. Clodius Pulcher, M.
Marcellus, M. Calidius, M. Cicero, M. Messala Niger, 10
Q. Hortensius. Ipse quoque Scaurus dixit pro se ac ma-
gnopere iudices movit et squalore et lacrimis et aedilitatis
effusae memoria ac favore populari ac praecipue paternae
auctoritatis recordatione.
ENARRATIO
CIRCA VER. <A> PRIM. XXXX
  cum enumerat iudicia quae pater Scauri expertus 17
est:
  'Subiit etiam populi iudicium inquirente Cn.
Domitio tribuno plebis.' 20
  Cn. Domitius qui consul fuit cum <C.> Cassio, cum esset
tribunus plebis, iratus Scauro quod eum in augurum colle-
gium non cooptaverat, diem ei dixit apud populum et
multam irrogavit, quod eius opera sacra populi Romani
deminuta esse diceret. Crimini dabat sacra publica populi 25
Romani deum Penatium quae Lavini fierent opera eius mi- 19.1
nus recte casteque fieri. Quo crimine absolutus est Scaurus
quidem, sed ita ut a tribus tribubus damnaretur, a xxxii
absolveretur, et in his pauca puncta inter damnationem et
absolutionem interessent. 5
IBIDEM
  'Reus est factus a Q. Servilio Caepione lege 7
Servilia, cum iudicia penes equestrem ordinem
essent et P. Rutilio damnato nemo tam innocens
videretur ut non timeret illa.' 10
  Q. Servilius Caepio Scaurum ob legationis Asiaticae in-
vidiam et adversus leges pecuniarum captarum reum fecit
repetundarum lege quam tulit Servilius Glaucia. Scaurus
tanta fuit continentia animi et magnitudine ut Caepionem
contra reum detulerit et breviore die inquisitionis accepta 15
effecerit ut ille prior causam diceret; M. quoque Drusum
tribunum plebis cohortatus sit ut iudicia commutaret.
IBIDEM
  'Ab eodem etiam lege Varia custos ille rei 19
publicae proditionis est in crimen vocatus: vexa- 20
tus a Q. Vario tribuno plebis est.'
  Non multo ante, Italico bello exorto, cum ob sociis nega-
tam civitatem nobilitas in invidia esset, Q. Varius tr. pl.
legem tulit ut quaereretur de iis quorum ope consiliove socii
contra populum Romanum arma sumpsissent. Tum Q. Caepio 25
vetus inimicus Scauri sperans se invenisse occasionem
opprimendi eius <egit> ut Q. Varius tribunus plebis belli con-
citati crimine adesse apud se Scaurum iuberet anno lxxii. 20.1
Ille per viatorem arcessitus, cum iam ex morbo male solve-
retur, dissuadentibus amicis ne se in illa valetudine et
aetate invidiae populi obiceret, innixus nobilissimis iuvenibus
processit in forum, deinde accepto respondendi loco dixit: 5
'Q. Varius Hispanus M. Scaurum principem senatus socios
in arma ait convocasse; M. Scaurus princeps senatus negat;
testis nemo est: utri vos, Quirites, convenit credere?' Qua
voce ita omnium commutavit animos ut ab ipso etiam tri-
buno dimitteretur. 10
  Dicit iterum de patre M. Scauri:
  'Non enim tantum admiratus sum ego illum
virum, sicut omnes, sed etiam praecipue dilexi. Pri-
mus enim me flagrantem studio laudis in spem
impulit posse virtute me sine praesidio fortunae 15
quo contendissem labore et constantia pervenire.'
  Possit aliquis quaerere cur hoc dixerit Cicero, cum Scau-
rus patricius fuerit: quae generis claritas etiam inertes
homines ad summos honores provexit. Verum Scaurus
ita fuit patricius ut tribus supra eum aetatibus iacuerit 20
domus eius fortuna. Nam neque pater neque avus neque
etiam proavus—ut puto, propter tenues opes et nullam vitae
industriam—honores adepti sunt. Itaque Scauro aeque ac
novo homini laborandum fuit.
  'Si, me hercule, iudices, pro L. Tubulo dicerem 25
quem unum ex omni memoria sceleratissimum et
audacissimum fuisse accepimus, tamen non time-
rem, venenum hospiti aut convivae si diceretur ce-
nanti ab illo datum cui neque heres neque iratus
fuisset.' 30
  L. hic Tubulus praetorius fuit aetate patrum Ciceronis.
Is propter multa flagitia cum de exsilio arcessitus esset ut
in carcere necaretur, venenum bibit.
CIRCA TERTIAM PARTEM A PRIMO
  '<Illa> audivimus; hoc vero meminimus ac 21.2
paene vidimus, eiusdem stirpis et nominis P. Cras-
sum, ne in manus incideret inimicorum, se ipsum
interemisse.' 5
  Hic Crassus fuit pater Crassi eius qui aemulus potentiae
Cn. Pompeii fuit. Periit autem in dominatione L. Cinnae,
cum ille et alios principes optimatum et collegam suum Cn.
Octavium occidit.
[STATIM
  'Ac neque illius Crassi factum superioris 11
isdem honoribus usus, qui fortissimus in bellis
fuisset, <M'.> Aquilius potuit imitari.'
  Haec verba quibus Cicero nunc utitur, 'ac neque,' eam
videntur habere naturam ut semel poni non soleant; quia 15
est coniunctio disiunctiva et semper postulat ut rursus infe-
ratur 'neque', ut cum dicimus 'neque hoc neque illud'.
Quo autem casu acciderit quave ratione ut hoc loco Cicero
hoc verbo ita usus sit, praesertim cum adiecerit illam apposi-
tionem, ut non intulerit postea alterum, neque perspicere 20
potui et attendendum esse valde puto: moveor enim merita
viri auctoritate. Neque ignoro aliquando hoc verbum 'neque'
vel semel poni, ut in eadem hac oratione ante ipse Cicero
posuit: 'Sic, inquam, se, iudices, res habet; neque hoc
a me novum disputatur sed quaesitum ab aliis est.' 25
Sed hoc loco et sine praepositione illius verbi videmus esse
positum, et tamen quasi secundum aliquid inferri. Nam
cum dixerit 'neque hoc a me novum disputatur,' infert
'sed quaesitum ab aliis est.']
PAVLO POST
  'Quid vero alterum Crassum temporibus isdem 22.1
—num aut clarissimi viri Iulii aut summo ingenio
praeditus M. Antonius potuit imitari?'
  Hic alter Crassus idem est de quo supra diximus. Alte-
rum autem eum appellat, quia ante mentionem fecit P. 5
Crassi qui fuit pontifex maximus et bello Aristonici in Asia
dedit operam ut occideretur. Iulios autem cum dicit, duos
Caesares fratres C. et L. significat: ex quibus Lucius et
consul et censor fuit, Gaius aedilicius quidem occisus est,
sed tantum in civitate potuit ut causa belli civilis contentio 10
eius cum Sulpicio tr. fuerit. Nam et sperabat et id
agebat Caesar ut omissa praetura consul fieret: cui cum
primis temporibus iure Sulpicius resisteret, postea nimia
contentione ad ferrum et ad arma processit. Idem inter
primos temporis sui oratores et tragicus poeta bonus admo- 15
dum habitus est; huius sunt enim tragoediae quae inscribun-
tur Iuli. Et hi autem Iulii et Antonius a satellitibus Mari
sunt occisi, cum Crassus, ut supra diximus, eundem casum
sua manu praevenisset.
CIR. MEDIVM
  'Neque vero haec ipsa cotidiana res Ap- 21
pium Claudium illa humanitate et sapientia praedi-
tum per se ipsa movisset, nisi hunc C. Claudi fratris
sui competitorem fore putasset. Qui sive patricius
sive plebeius esset—nondum enim certum constitu- 25
tum erat—cum illo sibi contentionem fore putabat.'
  Fuerunt enim duae familiae Claudiae: earum quae Mar-
cellorum appellata est plebeia, quae Pulchrorum patricia.
Sed hoc loco urbane Cicero lusit in <C.> Claudium, cum quo
in gratiam non redierat. Nam quia is P. Clodi erat frater 23.1
qui ex patricia in plebeiam familiam transierat per summam
infamiam, eum quoque dubitare adhuc dixit.
POST DVAS PARTES ORATIONIS
  'dicit dein de Scauro quem defendit: 5
  Nam cum ex multis unus ei restaret Dola-
bella paternus inimicus qui cum Q. Caepione pro-
pinquo suo contra Scaurum patrem suum subsigna-
verat: eas sibi inimicitias non susceptas sed
relictas et cetera.' 10
  Ne forte erretis et eundem hunc Cn. Dolabellam putetis
esse in quem C. Caesaris orationes legitis, scire vos oportet
duos eodem <eo> tempore fuisse et praenomine et nomine et
cognomine Dolabellas. Horum igitur alterum Caesar ac-
cusavit nec damnavit; alterum M. Scaurus et accusavit 15
et damnavit.
POST TRES PARTES <A> PRIMO
  quo loco defendit, quod tam magnificam domum Scaurus 18
habet:
  'Praesertim cum propinquitas et celebritas 20
loci suspicionem desidiae tollat aut cupiditatis.'
  Demonstrasse vobis memini me hanc domum in ea parte
Palatii esse quae, cum ab Sacra via descenderis et per proxi-
mum vicum qui est a sinistra parte prodieris, posita est.
Possidet eam nunc Largus Caecina qui consul fuit cum 25
Claudio. In huius domus atrio fuerunt quattuor columnae
marmoreae insigni magnitudine quae nunc esse in regia
theatri Marcelli dicuntur. Vsus erat iis aedilis—ut ipse 24.1
quoque significat—in ornatu theatri quod ad tempus per-
quam amplae magnitudinis fecerat.
VER. A NOV. * * *
  'Haec cum tu effugere non potuisses, con- 5
tendes tamen et postulabis ut M. Aemilius cum
sua dignitate omni, cum patris memoria, cum avi
gloria, sordidissimae, vanissimae, levissimae genti
ac prope dicam pellitis testibus condonetur?'
  Avum hunc Scauri maternum significat L. Metellum 10
pontificem maximum, quem postea nominat quoque. Nam
paternus avus proavusque Scauri humiles atque obscuri
fuerunt.
VER. A NOVIS. CLX
  'Vndique mihi suppeditat quod pro M. Scauro 15
dicam, quocumque non modo mens verum etiam
oculi inciderunt. Curia illa vos de gravissimo
principatu patris fortissimoque testatur; L. ipse
Metellus, avus huius, sanctissimos deos illo consti-
tuisse templo videtur in vestro conspectu, iudices, 20
ut salutem a vobis nepotis sui deprecarentur.'
  Castoris et Pollucis templum Metellus quem nominat
refecerat.
  Laudaverunt Scaurum consulares novem, L. Piso, L. Vol-
cacius, Q. Metellus Nepos, M. Perpenna, L. Philippus, M. 25
Cicero, Q. Hortensius, P. Servilius Isauricus pater, Cn.
Pompeius Magnus. Horum magna pars per tabellas lauda-
verunt quia aberant: inter quos Pompeius quoque; nam 25.1
quod erat pro cos. extra urbem morabatur. Vnus praeterea
adulescens laudavit, frater eius, Faustus Cornelius Sullae
filius. Is in laudatione multa humiliter et cum lacrimis
locutus non minus audientes permovit quam Scaurus ipse 5
permoverat. Ad genua iudicum, cum sententiae ferrentur,
bifariam se diviserunt qui pro eo rogabant: ab uno latere
Scaurus ipse et M'. Glabrio, sororis filius, et <L.> Paulus et
P. Lentulus, Lentuli Nigri flaminis filius, et L. Aemilius
Buca filius et C. Memmius, Fausta natus, supplicaverunt; 10
ex altera parte Sulla Faustus, frater Scauri, et T. Annius
Milo, cui Fausta ante paucos menses nupserat dimissa a
Memmio, et C. Peducaeus et C. Cato et M. Laenas Curtia-
nus.
  Sententias tulerunt senatores duo et xx, equites tres et 15
xx, tribuni aerarii xxv: ex quibus damnaverunt senatores
iiii, equites ii, tribuni ii.
  Cato praetor, <Cicero> cum vellet de accusatoribus in
consilium mittere multique e populo manus in accusatores
intenderent, cessit imperitae multitudini ac postero die in 20
consilium de calumnia accusatorum misit. P. Triarius nullam
gravem sententiam habuit; subscriptores eius M. et Q.
Pacuvii fratres denas et L. Marius tres graves habuerunt.
  Cato praetor iudicium, quia aestate agebatur, sine tunica
exercuit campestri sub toga cinctus. In forum quoque sic 25
descendebat iusque dicebat, idque repetierat ex vetere con-
suetudine secundum quam et Romuli et Tati statuae in Ca-
pitolio et in rostris Camilli fuerunt togatae sine tunicis.