| PRO MILONE | |
| <Orationem> hanc dixit Cn. Pompeio iii cos. a. d. vii | 26.1 |
| Id. April. Quod iudicium cum ageretur, exercitum in foro | |
| et in omnibus templis quae circum forum sunt collocatum | |
| a Cn. Pompeio fuisse <non> tantum ex oratione et annalibus, | |
| sed etiam ex libro apparet qui Ciceronis nomine inscribitur | 5 |
| de optimo genere oratorum. | |
| ARGVMENTVM HOC EST | |
| <T.> Annius Milo et P. Plautius Hypsaeus et Q. Metellus | 8 |
| Scipio consulatum petierunt non solum largitione palam | |
| profusa sed etiam factionibus armatorum succincti. Miloni | 10 |
| et Clodio summae erant inimicitiae, quod et Milo Ciceronis | |
| erat amicissimus in reducendoque eo enixe operam tr. pl. | |
| dederat, et P. Clodius restituto quoque Ciceroni erat | |
| infestissimus ideoque summe studebat Hypsaeo et Scipioni | |
| contra Milonem. Ac saepe inter se Milo et Clodius cum | 15 |
| suis factionibus Romae depugnaverant: et erant uterque | |
| audacia pares, sed Milo pro melioribus partibus stabat. | |
| Praeterea in eundem annum consulatum Milo, Clodius | |
| praeturam petebat, quam debilem futuram consule Milone | |
| intellegebat. Deinde cum diu tracta essent comitia | 20 |
| consularia perficique ob eas ipsas perditas candidatorum | 27.1 |
| contentiones non possent, et ob id mense Ianuario | |
| nulli dum neque consules neque praetores essent tra- | |
| hereturque dies eodem quo antea modo—cum Milo | |
| quam primum comitia confici vellet confideretque cum | 5 |
| bonorum studiis, quod obsistebat Clodio, tum etiam populo | |
| propter effusas largitiones impensasque ludorum scaeni- | |
| corum ac gladiatorii muneris maximas, in quas tria patri- | |
| monia effudisse eum Cicero significat; competitores eius | |
| trahere vellent, ideoque Pompeius gener Scipionis et | 10 |
| T. Munatius tribunus plebis referri ad senatum de patriciis | |
| convocandis qui interregem proderent non essent passi, | |
| cum interregem prodere stata res esset—: a. d. xiii Kal. | |
| Febr.—Acta etenim magis sequenda et ipsam orationem, | |
| quae Actis congruit, puto quam Fenestellam qui a. d. xiiii | 15 |
| Kal. Febr. tradit—Milo Lanuvium, ex quo erat municipio et | |
| ubi tum dictator, profectus est ad flaminem prodendum po- | |
| stera die. Occurrit ei circa horam nonam Clodius paulo ultra | |
| Bovillas, rediens ab Aricia, prope eum locum in quo Bonae | |
| Deae sacellum est; erat autem allocutus decuriones Arici- | 20 |
| norum. Vehebatur Clodius equo; servi xxx fere expediti, | |
| ut illo tempore mos erat iter facientibus, gladiis cincti | |
| sequebantur. Erant cum Clodio praeterea tres comites | |
| eius, ex quibus eques Romanus unus C. Causinius Schola, | |
| duo de plebe noti homines P. Pomponius, <C. Clodius>. | 25 |
| Milo raeda vehebatur cum uxore Fausta, filia L. Sullae | |
| dictatoris, et M. Fufio familiari suo. Sequebatur eos | |
| magnum servorum agmen, inter quos gladiatores quoque | 28.1 |
| erant, ex quibus duo noti Eudamus et Birria. Ii in ultimo | |
| agmine tardius euntes cum servis P. Clodi rixam commi- | |
| serunt. Ad quem tumultum cum respexisset Clodius | |
| minitabundus, umerum eius Birria rumpia traiecit. Inde | 5 |
| cum orta esset pugna, plures Miloniani accurrerunt. | |
| Clodius vulneratus in tabernam proximam <in> Bovillano | |
| delatus est. Milo ut cognovit vulneratum Clodium, cum | |
| sibi periculosius illud etiam vivo eo futurum intellegeret, | |
| occiso autem magnum solacium esset habiturus, etiam si | 10 |
| subeunda esset poena, exturbari taberna iussit. Fuit ante- | |
| signanus servorum eius M. Saufeius. Atque ita Clodius | |
| latens extractus est multisque vulneribus confectus. Cadaver | |
| eius in via relictum, quia servi Clodi aut occisi erant aut | |
| graviter saucii latebant, Sex. Teidius senator, qui forte ex | 15 |
| rure in urbem revertebatur, sustulit et lectica sua Romam | |
| ferri iussit; ipse rursus eodem unde erat egressus <se> recepit. | |
| Perlatum est corpus Clodi ante primam noctis horam, | |
| infimaeque plebis et servorum maxima multitudo magno | |
| luctu corpus in atrio domus positum circumstetit. Augebat | 20 |
| autem facti invidiam uxor Clodi Fulvia quae cum effusa | |
| lamentatione vulnera eius ostendebat. Maior postera die | |
| luce prima multitudo eiusdem generis confluxit, complures- | |
| que noti homines visi sunt. Erat domus Clodi ante | |
| paucos menses empta de M. Scauro in Palatio: eodem | 25 |
| <T.> Munatius Plancus, frater L. Planci oratoris, et Q. | |
| Pompeius Rufus, Sullae dictatoris ex filia nepos, tribuni | |
| plebis accurrerunt: eisque hortantibus vulgus imperitum | |
| corpus nudum ac calcatum, sicut in lecto erat positum, ut | |
| vulnera videri possent in forum detulit et in rostris posuit. | 30 |
| Ibi pro contione Plancus et Pompeius qui competitoribus | 29.1 |
| Milonis studebant invidiam Miloni fecerunt. Populus duce | |
| Sex. Clodio scriba corpus P. Clodi in curiam intulit | |
| cremavitque subselliis et tribunalibus et mensis et codicibus | |
| librariorum; quo igne et ipsa quoque curia flagravit, et | 5 |
| item Porcia basilica quae erat ei iuncta ambusta est. | |
| Domus quoque M. Lepidi interregis—is enim magistratus | |
| curulis erat creatus—et absentis Milonis eadem illa Clo- | |
| diana multitudo oppugnavit, sed inde sagittis repulsa est. | |
| Tum fasces ex luco Libitinae raptos attulit ad domum | 10 |
| Scipionis et Hypsaei, deinde ad hortos Cn. Pompeii, | |
| clamitans eum modo consulem, modo dictatorem. | |
| Incendium curiae maiorem aliquanto indignationem civi- | |
| tatis moverat quam interfectio Clodi. Itaque Milo, quem | |
| opinio fuerat ivisse in voluntarium exsilium, invidia adversa- | 15 |
| riorum recreatus nocte ea redierat Romam qua incensa erat | |
| curia. Petebatque nihil deterritus consulatum; aperte | |
| quoque tributim in singulos milia assium dederat. Contio- | |
| nem ei post aliquot dies dedit M. Caelius tribunus plebis | |
| ac Cicero ipse etiam causam egit ad populum. Dicebant | 20 |
| uterque Miloni a Clodio factas esse insidias. | |
| Fiebant interea alii ex aliis interreges, quia comitia consu- | |
| laria propter eosdem candidatorum tumultus et easdem | |
| manus armatas haberi non poterant. Itaque primo factum | |
| erat S. C. ut interrex et tribuni plebis et Cn. Pompeius, | 25 |
| qui pro cos. ad urbem erat, viderent ne quid detrimenti | |
| res publica caperet, dilectus autem Pompeius tota Italia | |
| haberet. Qui cum summa celeritate praesidium compa- | |
| rasset, postulaverunt apud eum familiam Milonis, item | |
| Faustae uxoris eius exhibendam duo adulescentuli qui | 30 |
| Appii Claudii ambo appellabantur; qui <filii> erant C. | 30.1 |
| Claudi, qui frater fuerat Clodi, et ob id illi patrui sui | |
| mortem velut auctore patre persequebantur. Easdem | |
| Faustae et Milonis familias postulaverunt duo Valerii, | |
| Nepos et Leo. L. Herennius Balbus P. Clodi quoque | 5 |
| familiam et comitum eius postulavit; eodem tempore | |
| Caelius familiam Hypsaei et Q. Pompeii postulavit. Adfue- | |
| runt Miloni Q. Hortensius, M. Cicero, M. Marcellus, | |
| M. Calidius, M. Cato, Faustus Sulla. Verba pauca Q. | |
| Hortensius dixit, liberos esse eos qui pro servis postu- | 10 |
| larentur; nam post recentem caedem manu miserat eos | |
| Milo sub hoc titulo quod caput suum ulti essent. Haec | |
| agebantur mense intercalari. Post diem tricesimum fere | |
| quam erat Clodius occisus Q. Metellus Scipio in senatu | |
| contra Q. Caepionem conquestus est de hac caede P. Clodi. | 15 |
| Falsum esse dixit, quod Milo sic se defenderet, sed | |
| Clodium Aricinos decuriones alloquendi gratia abisse pro- | |
| fectum cum sex ac xx servis; Milonem subito post horam | |
| quartam, senatu misso, cum servis amplius ccc armatis | |
| obviam ei contendisse et supra Bovillas inopinantem <in> | 20 |
| itinere aggressum. Ibi P. Clodium tribus vulneribus | |
| acceptis Bovillas perlatum; tabernam in quam perfugerat | |
| expugnatam a Milone; semianimem Clodium extractum | |
| * * * in via Appia occisum esse anulumque eius ei | |
| morienti extractum. Deinde Milonem, cum sciret in | 25 |
| Albano parvolum filium Clodi esse, venisse ad villam et, | |
| cum puer ante subtractus esset, ex servo Halicore quaestio- | |
| nem ita habuisse ut eum articulatim consecaret; vilicum | |
| et duos praeterea servos iugulasse. Ex servis Clodi qui | |
| dominum defenderant undecim esse interfectos, Milonis | 31.1 |
| duos solos saucios factos esse: ob quae Milonem postero | |
| die xii servos qui maxime operam navassent manu misisse | |
| populoque tributim singula milia aeris ad defendendos de | |
| se rumores dedisse. Milo misisse ad Cn. Pompeium dice- | 5 |
| batur qui Hypsaeo summe studebat, quod fuerat eius | |
| quaestor, desistere se petitione consulatus, si ita ei videre- | |
| tur; Pompeius respondisse nemini se neque petendi neque | |
| desistendi auctorem esse, neque populi Romani potestatem | |
| aut consilio aut sententia interpellaturum. Deinde <per> | 10 |
| C. Lucilium, qui propter M. Ciceronis familiaritatem amicus | |
| erat Miloni, egisse quoque dicebatur ne se de hac re consu- | |
| lendo invidia oneraret. | |
| Inter haec cum crebresceret rumor Cn. <Pompeium> creari | |
| dictatorem oportere neque aliter mala civitatis sedari posse, | 15 |
| visum est optimatibus tutius esse eum consulem sine collega | |
| creari, et cum tractata ea res esset in senatu, facto in M. | |
| Bibuli sententiam S. C. Pompeius ab interrege Servio | |
| Sulpicio v Kal. Mart. mense intercalario consul creatus est | |
| statimque consulatum iniit. Deinde post diem tertium de | 20 |
| legibus novis ferendis rettulit: duas ex S. C. promulgavit, | |
| alteram de vi qua nominatim caedem in Appia via factam | |
| et incendium curiae et domum M. Lepidi interregis oppu- | |
| gnatam comprehendit, alteram de ambitu: poena graviore et | |
| forma iudiciorum breviore. Vtraque enim lex prius testes | 25 |
| dari, deinde uno die atque eodem et ab accusatore et a | |
| reo perorari iubebat, ita ut duae horae accusatori, tres reo | |
| darentur. His legibus obsistere M. Caelius tr. pl. studio- | |
| sissimus Milonis conatus est, quod et privilegium diceret | |
| in Milonem ferri et iudicia praecipitari. Et cum pertinacius | 30 |
| leges Caelius vituperaret, eo processit irae Pompeius ut | |
| diceret, si coactus esset, armis se rem publicam defensurum. | 32.1 |
| Timebat autem Pompeius Milonem seu timere se simula- | |
| bat: plerumque non domi suae sed in hortis manebat, | |
| idque ipsum in superioribus circa quos etiam magna | |
| manus militum excubabat. Senatum quoque semel repente | 5 |
| dimiserat Pompeius, quod diceret timere se adventum | |
| Milonis. Dein proximo senatu P. Cornificius ferrum Milo- | |
| nem intra tunicam habere ad femur alligatum dixerat; | |
| postulaverat ut femur nudaret, et ille sine mora tunicam | |
| levarat: tum M. Cicero exclamaverat omnia illi similia | 10 |
| crimina esse quae in Milonem dicerentur alia. | |
| Deinde <T.> Munatius Plancus tribunus plebis produxerat | |
| in contionem M. Aemilium Philemonem, notum hominem, | |
| libertum M. Lepidi. <Is> se dicebat pariterque secum | |
| quattuor liberos homines iter facientes supervenisse cum | 15 |
| Clodius occideretur, et ob id cum proclamassent, abreptos | |
| et perductos per duos menses in villa Milonis praeclusos | |
| fuisse; eaque res seu vera seu falsa magnam invidiam | |
| Miloni contraxerat. Idem quoque Munatius et Pompeius | |
| tribuni plebis in rostra produxerant triumvirum capitalem, | 20 |
| eumque interrogaverant an Galatam Milonis servum caedes | |
| facientem deprehendisset. Ille dormientem in taberna pro | |
| fugitivo prehensum et ad se perductum esse responderat. | |
| Denuntiaverant tamen triumviro, ne servum remitteret: sed | |
| postera die Caelius tribunus plebis et Manilius Cumanus | 25 |
| collega eius ereptum e domo triumviri servum Miloni | |
| reddiderant. Haec, etsi nullam de his criminibus mentionem | |
| fecit Cicero, tamen, quia ita compereram, putavi exponenda. | |
| Inter primos et Q. Pompeius et C. Sallustius et T. Munatius | 33.1 |
| Plancus tribuni plebis inimicissimas contiones de Milone | |
| habebant, invidiosas etiam de Cicerone, quod Milonem | |
| tanto studio defenderet. Eratque maxima pars multitudinis | |
| infensa non solum Miloni sed etiam propter invisum patro- | 5 |
| cinium Ciceroni. Postea Pompeius et Sallustius in suspi- | |
| cione fuerunt redisse in gratiam cum Milone ac Cicerone; | |
| Plancus autem infestissime perstitit, atque in Ciceronem | |
| quoque multitudinem instigavit. Pompeio autem suspectum | |
| faciebat Milonem, ad perniciem eius comparari vim vocifera- | 10 |
| tus: Pompeiusque ob ea saepius querebatur sibi quoque | |
| fieri insidias et id palam, ac maiore manu se armabat. | |
| Dicturum quoque diem Ciceroni Plancus ostendebat postea, | |
| ante Q. Pompeius idem meditatus erat. Tanta tamen con- | |
| stantia ac fides fuit Ciceronis ut non populi a se alienatione, | 15 |
| non Cn. Pompeii suspicionibus, non periculo futurum ut | |
| sibi dies ad populum diceretur, non armis quae palam in | |
| Milonem sumpta erant deterreri potuerit a defensione eius: | |
| cum posset omne periculum suum et offensionem inimi- | |
| cae multitudinis declinare, redimere autem Cn. Pompeii | 20 |
| animum, si paulum ex studio defensionis remisisset. | |
| Perlata deinde lege Pompei, in qua id quoque scriptum | |
| erat ut quaesitor suffragio populi ex iis qui consules fuerant | |
| crearetur, statim comitia habita, creatusque est L. Domitius | |
| Ahenobarbus quaesitor. Album quoque iudicum qui de ea | 25 |
| re iudicarent Pompeius tale proposuit ut numquam neque | |
| clariores viros neque sanctiores propositos esse constaret. | 34.1 |
| Post quod statim nova lege Milo postulatus <est> a duobus | |
| Appiis Claudiis adulescentibus iisdem a quibus antea familia | |
| eius fuerat postulata; itemque de ambitu ab iisdem Appiis, | |
| et praeterea a C. Ateio et L. Cornificio; de sodaliciis etiam | 5 |
| a P. Fulvio Nerato. Postulatus autem erat et de sodaliciis | |
| et de ambitu ea spe, <quod> primum iudicium de vi futurum | |
| apparebat, quo eum damnatum iri confidebant nec postea | |
| responsurum. | |
| Divinatio de ambitu accusatorum facta est quaesitore A. | 10 |
| Torquato, atque ambo quaesitores, Torquatus et Domitius, | |
| prid. Non. April. reum adesse iusserunt. Quo die Milo ad | |
| Domiti tribunal venit, ad Torquati amicos misit; ibi postu- | |
| lante pro eo M. Marcello obtinuit ne prius causam de am- | |
| bitu diceret quam de vi iudicium esset perfectum. Apud | 15 |
| Domitium autem quaesitorem maior Appius postulavit | |
| a Milone servos exhiberi numero iiii et l, et cum ille | |
| negaret eos qui nominabantur in sua potestate esse, Domitius | |
| ex sententia iudicum pronuntiavit ut ex servorum suorum | |
| numero accusator quot vellet ederet. Citati deinde testes | 20 |
| secundum legem quae, ut supra diximus, iubebat ut prius | |
| quam causa ageretur testes per triduum audirentur, dicta | |
| eorum iudices consignarent, quarta die adesse omnes iube- | |
| rentur ac coram accusatore ac reo pilae in quibus nomina | |
| iudicum inscripta essent aequarentur; dein rursus postera | 25 |
| die sortitio iudicum fieret unius et lxxx: qui numerus | |
| cum sorte obtigisset, ipsi protinus sessum irent; tum ad | |
| dicendum accusator duas horas, reus tres haberet, resque | |
| eodem die illo iudicaretur; prius autem quam sententiae | |
| ferrentur, quinos ex singulis ordinibus accusator, totidem | 30 |
| reus reiceret, ita ut numerus iudicum relinqueretur qui | 35.1 |
| sententias ferrent quinquaginta et unus. | |
| Primo die datus erat in Milonem testis <C.> Causinius | |
| Schola, qui se cum P. Clodio fuisse, cum is occisus esset, | |
| dixit, atrocitatemque rei factae quam maxime potuit auxit. | 5 |
| Quem cum interrogare M. Marcellus coepisset, tanto | |
| tumultu Clodianae multitudinis circumstantis exterritus est | |
| ut vim ultimam timens in tribunal a Domitio reciperetur. | |
| Quam ob causam Marcellus et ipse Milo a Domitio praesi- | |
| dium imploraverunt. Sedebat eo tempore Cn. Pompeius | 10 |
| ad aerarium, perturbatusque erat eodem illo clamore: itaque | |
| Domitio promisit se postero die cum praesidio descensurum, | |
| idque fecit. Qua re territi Clodiani silentio verba testium | |
| per biduum audiri passi sunt. Interrogaverunt eos M. Cicero | |
| et M. Marcellus <et> Milo ipse. Multi ex iis qui Bovillis | 15 |
| habitabant testimonium dixerunt de eis quae ibi facta erant: | |
| coponem occisum, tabernam expugnatam, corpus Clodi in | |
| publicum extractum esse. Virgines quoque Albanae dixerunt | |
| mulierem ignotam venisse ad se quae Milonis mandato vo- | |
| tum solveret, quod Clodius occisus esset. Vltimae testimo- | 20 |
| nium dixerunt Sempronia, Tuditani filia, socrus P. Clodi, et | |
| uxor Fulvia, et fletu suo magnopere eos qui assistebant | |
| commoverunt. Dimisso circa horam decimam iudicio T. | |
| Munatius pro contione populum adhortatus est ut postero | |
| die frequens adesset et elabi Milonem non pateretur, iudi- | 25 |
| ciumque et dolorem suum ostenderet euntibus ad tabellam | |
| ferendam. Postero die, qui fuit iudicii summus a. d. vii | |
| Idus Aprilis, clausae fuerunt tota urbe tabernae; praesidia | 36.1 |
| in foro et circa omnis fori <aditus> Pompeius disposuit; ipse | |
| pro aerario, ut pridie, consedit saeptus delecta manu militum. | |
| Sortitio deinde iudicum a prima die facta est: post tantum | |
| silentium toto foro fuit quantum esse in aliquo foro posset. | 5 |
| Tum intra horam secundam accusatores coeperunt dicere | |
| Appius maior et M. Antonius et P. Valerius Nepos. Vsi | |
| sunt ex lege horis duabus. | |
| Respondit his unus M. Cicero: et cum quibusdam pla- | |
| cuisset ita defendi crimen, interfici Clodium pro re publica | 10 |
| fuisse—quam formam M. Brutus secutus est in ea oratione | |
| quam pro Milone composuit et edidit quasi egisset—Cice- | |
| roni id non placuit <ut>, quisquis bono publico damnari, idem | |
| etiam occidi indemnatus posset. Itaque cum insidias Milo- | |
| nem Clodio fecisse posuissent accusatores, quia falsum | 15 |
| id erat—nam forte illa rixa commissa fuerat—Cicero ap- | |
| prehendit et contra Clodium Miloni fecisse insidias dispu- | |
| tavit, eoque tota oratio eius spectavit. Sed ita constitit ut | |
| diximus, nec utrius consilio pugnatum esse eo die, verum | |
| et forte occurrisse et ex rixa servorum ad eam denique | 20 |
| caedem perventum. Notum tamen erat utrumque mortem | |
| alteri saepe minatum esse, et sicut suspectum Milonem | |
| maior quam Clodi familia faciebat, ita expeditior et paratior | |
| ad pugnam Clodianorum quam Milonis fuerat. Cicero | |
| cum inciperet dicere, exceptus <est> acclamatione Clodiano- | 25 |
| rum, qui se continere ne metu quidem circumstantium | |
| militum potuerunt. Itaque non ea qua solitus erat con- | |
| stantia dixit. Manet autem illa quoque excepta eius oratio: | |
| scripsit vero hanc quam legimus ita perfecte ut iure prima | |
| haberi possit. | 30 |
| ENARRATIO | |
| VERS. A PRIMO L | |
| 'Vnum genus est adversum infestumque | 37.1 |
| nobis et cetera.' | |
| Ita ut in causae expositione diximus, Munatius Plancus | |
| pridie pro contione populum adhortatus erat ne pateretur | |
| elabi Milonem. | 5 |
| VER. A PRIMO CC | |
| 'Declarant huius ambusti tribuni plebis | 7 |
| illae intermortuae contiones quibus cotidie meam | |
| potentiam invidiose criminabatur.' | |
| T. Munatius Plancus et Q. Pompeius Rufus tribuni pl., | 10 |
| de quibus <in> argumento huius orationis diximus, cum contra | |
| Milonem Scipioni et Hypsaeo studerent, contionati sunt eo | |
| ipso tempore plebemque in Milonem accenderunt quo | |
| propter Clodi corpus curia incensa est, nec prius destiterunt | |
| quam flamma eius incendii fugati sunt e contione. Erant | 15 |
| enim tunc rostra non eo loco quo nunc sunt sed ad | |
| comitium, prope iuncta curiae. Ob hoc T. Munatium | |
| 'ambustum tribunum' appellat; fuit autem paratus | |
| ad dicendum. | |
| PAVLO POST | |
| 'Cur igitur incendium curiae, oppugna- | 21 |
| tionem aedium M. Lepidi, caedem hanc ipsam | |
| contra rem publicam senatus factam esse decrevit?' | |
| Post biduum medium quam Clodius occisus erat inter- | |
| rex primus proditus est M. Aemilius Lepidus. Non fuit | 25 |
| autem moris ab eo qui primus interrex proditus erat co- | |
| mitia haberi. Sed Scipionis et Hypsaei factiones, quia | |
| recens invidia Milonis erat, cum contra ius postularent ut | |
| interrex ad comitia consulum creandorum descenderet, | 38.1 |
| idque ipse non faceret, domum eius per omnes interregni | |
| dies—fuerunt autem ex more quinque—obsederunt. Deinde | |
| omni vi ianua expugnata et imagines maiorum deiecerunt | |
| et lectulum adversum uxoris eius Corneliae, cuius castitas | 5 |
| pro exemplo habita est, fregerunt, itemque telas quae ex | |
| vetere more in atrio texebantur diruerunt. Post quae | |
| supervenit Milonis manus et ipsa postulans comitia; cuius | |
| adventus fuit saluti Lepido: in se enim ipsae conversae | |
| sunt factiones inimicae, atque ita oppugnatio domus inter- | 10 |
| regis omissa est. | |
| PAVLO POST | |
| 'Quod si per furiosum illum tribunum pl. | 13 |
| senatui quod sentiebat perficere licuisset, novam | |
| quaestionem nullam haberemus. Decernebat | 15 |
| enim ut veteribus legibus, tantum modo extra or- | |
| dinem, quaereretur. Divisa sententia est postu- | |
| lante nescio quo.—Sic reliqua auctoritas senatus | |
| empta intercessione sublata est.' | |
| Quid sit dividere sententiam ut enarrandum sit | 20 |
| vestra aetas, filii, facit. | |
| Cum aliquis in dicenda sententia duas pluresve res com- | |
| plectitur, si non omnes eae probantur, postulatur ut di- | |
| vidatur, id est de rebus singulis referatur. Forsitan nunc | |
| hoc quoque velitis scire qui fuerit qui id postulaverit. | 25 |
| Quod non fere adicitur: non enim ei qui hoc postulat | |
| oratione longa utendum ac ne consurgendum quidem uti- | |
| que est; multi enim sedentes hoc unum verbum pronun- | 39.1 |
| tiant 'Divide': quod cum auditum est, liberum <est> ei qui | |
| facit relationem dividere. Sed ego, ut curiosius aetati | |
| vestrae satisfaciam, Acta etiam totius illius temporis perse- | |
| cutus sum; in quibus cognovi pridie Kal. Mart. S. C. esse | 5 |
| factum, P. Clodi caedem et incendium curiae et oppugna- | |
| tionem aedium M. Lepidi contra rem p. factam; ultra | |
| relatum <in> Actis illo die nihil; postero die, id est Kal. | |
| Mart., <T.> Munatium in contione exposuisse populo quae | |
| pridie acta erant in senatu: in qua contione haec dixit ad | 10 |
| verbum. 'Cum Hortensius dixisset ut extra ordi- | |
| nem quaereretur apud quaesitorem; existimaret | |
| futurum ut, cum pusillum dedisset dulcedinis, lar- | |
| giter acerbitatis devorarent: adversus hominem | |
| ingeniosum nostro ingenio usi sumus; invenimus | 15 |
| Fufium, qui diceret "Divide"; reliquae parti sen- | |
| tentiae ego et Sallustius intercessimus.' Haec | |
| contio, ut puto, explicat et quid senatus decernere volu- | |
| erit, et quis divisionem postulaverit, et quis intercesserit | |
| et cur. Illud vos meminisse non dubito per Q. Fufium | 20 |
| illo quoque tempore quo de incesto P. Clodi actum est | |
| factum ne a senatu asperius decerneretur. | |
| De L. Domitio dicit: | |
| 'Dederas enim quam contemneres popu- | |
| lares insanias iam ab adulescentia documenta | 25 |
| maxima.' | |
| Constantiam L. Domiti quam in quaestura praestitit | |
| significat. Nam eo tempore cum C. Manilius tribunus | 40.1 |
| plebis subnixus libertinorum et servorum manu perdi- | |
| tissimam legem ferret ut libertinis in omnibus tribubus | |
| suffragium esset, idque per tumultum ageret et clivum | |
| Capitolinum obsideret, discusserat perruperatque coetum | 5 |
| Domitius ita ut multi Manilianorum occiderentur. Quo | |
| facto et plebem infimam offenderat et senatus magnam | |
| gratiam inierat. | |
| 'Itaque illud Cassianum indicium in his | |
| personis valeat.' | 10 |
| L. Cassius fuit, sicut iam saepe diximus, summae vir | |
| severitatis. <Is> quotiens quaesitor iudicii alicuius esset in | |
| quo quaerebatur de homine occiso suadebat atque etiam | |
| praeibat iudicibus hoc quod Cicero nunc admonet, ut quae- | |
| reretur cui bono fuisset perire eum de cuius morte quaeritur. | 15 |
| Ob quam severitatem, quo tempore Sex. Peducaeus tribunus | |
| plebis criminatus est L. Metellum pontificem max. totum- | |
| que collegium pontificum male iudicasse de incesto vir- | |
| ginum Vestalium, quod unam modo Aemiliam damnaverat, | |
| absolverat autem duas Marciam et Liciniam, populus hunc | 20 |
| Cassium creavit qui de eisdem virginibus quaereret. Isque | |
| et utrasque eas et praeterea complures alias nimia etiam, ut | |
| existimatio est, asperitate usus damnavit. | |
| 'Et aspexit me illis quidem oculis quibus | |
| tunc solebat cum omnibus omnia minabatur. | 25 |
| Movet me quippe lumen curiae!' | |
| Hic est Sex. Clodius quem in argumento huius orationis | |
| diximus corpus Clodi in curiam intulisse et ibi cremasse | |
| eoque incenso curiam conflagrasse; ideo lumen curiae dicit. | |
| 'Quando illius postea sica illa quam a | 30 |
| Catilina acceperat conquievit? Haec intenta | |
| nobis est, huic ego obici vos pro me passus non | |
| sum, haec insidiata Pompeio est.' | |
| 'Haec intenta nobis est et obici vos pro me non | 41.1 |
| sum passus,' manifestum est pertinere ad id tempus quo | |
| post rogationem a P. Clodio in eum promulgatam urbe | |
| cessit. Qua re dicat 'insidiata Pompeio est' fortassis | |
| quaeratis. Pisone et Gabinio coss. pulso Cicerone in | 5 |
| exsilium, cum iii Idus Sextiles Pompeius in senatum venit, | |
| dicitur servo P. Clodi sica excidisse, eaque ad Gabinium | |
| consulem delata dictum est servo imperatum a P. Clodio | |
| ut Pompeius occideretur. Pompeius statim domum rediit | |
| <et> ex eo domi <se> tenuit. Obsessus est etiam a liberto | 10 |
| Clodi Damione, ut ex Actis eius <anni> cognovi, in quibus | |
| xv Kal. Sept. L. Novius tribunus plebis, collega Clodi, cum | |
| Damio adversum <L.> Flavium praetorem appellaret tribunos | |
| et tribuni de appellatione cognoscerent, ita sententiam dixit: | |
| 'Et <si ab> hoc apparitore P. Clodi vulneratus sum, | 15 |
| et hominibus armatis praesidiis dispositis a re | |
| publica remotus Cn. Pompeius obsessus<que> est, | |
| cum appeller, non utar eius exemplo quem vitupero | |
| et iudicium tollam,' et reliqua de intercessione. | |
| 'Haec viam Appiam monumentum nominis sui | 20 |
| nece Papiri cruentavit.' | |
| Pompeius post triumphum Mithridaticum Tigranis filium | |
| in catenis deposuerat apud Flavium senatorem: qui postea | |
| cum esset praetor eodem anno quo tribunus plebis Clodius, | 42.1 |
| petiit ab eo Clodius super cenam ut Tigranem adduci iube- | |
| ret ut eum videret. Adductum collocavit in convivio, dein | |
| Flavio non reddidit Tigranem; domum misit et habuit | |
| extra catenas nec repetenti Pompeio reddidit. Postea in | 5 |
| navem deposuit, et cum profugeret ille, tempestate delatus | |
| est Antium. Inde ut deduceretur ad se, Clodius Sex. | |
| Clodium, de quo supra diximus, <misit>. Qui cum reduceret, | |
| Flavius quoque re cognita ad eripiendum Tigranem profectus | |
| est. Ad quartum lapidem ab urbe pugna facta est in qua | 10 |
| multi ex utraque parte ceciderunt, plures tamen ex Flavi, | |
| inter quos et M. Papirius eques Romanus, publicanus, fami- | |
| liaris Pompeio. Flavius sine comite Romam vix perfugit. | |
| 'Haec eadem longo intervallo conversa rursus | |
| est in me: nuper quidem, ut scitis, <me> ad Regiam | 15 |
| paene confecit.' | |
| Quo die periculum hoc adierit, ut Clodius eum ad Re- | |
| giam paene confecerit, nusquam inveni; non tamen adducor | |
| ut putem Ciceronem mentitum, praesertim cum adiciat ut | |
| 'scitis.' Sed videtur mihi loqui de eo die quo consulibus | 20 |
| Domitio et Messala qui praecesserant eum annum cum | |
| haec oratio dicta est inter candidatorum Hypsaei et Milonis | |
| manus in via Sacra pugnatum est, multique ex Milonianis | |
| ex improviso ceciderunt. De cuius diei periculo suo ut | |
| putem loqui eum facit et locus pugnae—nam in Sacra via | 25 |
| traditur commissa, in qua est Regia—et quod adsidue simul | |
| erant cum candidatis suffragatores, Milonis Cicero, Hypsaei | |
| Clodius. | |
| 'Potuitne L. Caecili, iustissimi fortissimi- | 43.1 |
| que praetoris, obpugnata domo?' | |
| L. Caecilius Rufus de quo dicitur fuit <praetor> P. Lentulo | |
| Spinthere Q. Metello Nepote coss., quo anno Cicero resti- | |
| tutus est. Is cum faceret ludos Apollinares, ita infima | 5 |
| coacta multitudo annonae caritate tumultuata est ut omnes | |
| qui in theatro spectandi causa consederant pellerentur. De | |
| oppugnata domo nusquam adhuc legi; Pompeius tamen | |
| cum defenderet Milonem apud populum, de vi accusante | |
| Clodio, obiecit ei, ut legimus apud Tironem libertum | 10 |
| Ciceronis in libro iiii de vita eius, oppressum L. Caecilium | |
| praetorem. | |
| PAVLO POST | |
| 'At quo die? quo, ut ante dixi, fuit insanis- | 14 |
| sima contio ab ipsius mercennario tribuno plebis | 15 |
| concitata.' | |
| Hoc significat eo die quo Clodius occisus est contionatum | |
| esse mercennarium eius tribunum plebis. Sunt autem con- | |
| tionati eo die, ut ex Actis apparet, C. Sallustius et Q. Pom- | |
| peius, utrique et inimici Milonis et satis inquieti. Sed | 20 |
| videtur mihi Q. Pompeium significare; nam eius seditiosior | |
| fuit contio. | |
| 'Dixit C. Causinius Schola Interamnanus, | |
| familiarissimus et idem comes Clodi, P. Clodium | |
| illo die in Albano mansurum fuisse.' | 25 |
| Hic fuit Causinius <apud> quem Clodius mansisse In- | |
| teramnae videri volebat qua nocte deprehensus est in Cae- | |
| saris domo, cum ibi in operto virgines pro populo Romano | |
| sacra facerent. | |
| PAVLO POST | |
| 'Scitis, iudices, fuisse qui in hac rogatione | 44.1 |
| suadenda diceret Milonis manu caedem esse fa- | |
| ctam, consilio vero maioris alicuius. Me videlicet | |
| latronem et sicarium abiecti homines ac perditi | |
| describebant.' | 5 |
| Q. Pompeius Rufus et C. Sallustius tribuni fuerunt quos | |
| significat. Hi enim primi de ea lege ferenda populum hor- | |
| tati sunt et dixerunt a manu Milonis occisum esse Clodium | |
| <et cetera>. | |
| 'Atqui ut illi nocturnus adventus vitandus | 10 |
| fuit, sic Miloni, cum insidiator esset, si illum ad | |
| urbem noctu accessurum sciebat, subsidendum' et | |
| cetera. | |
| Via Appia est prope urbem monumentum Basili qui locus | |
| latrociniis fuit perquam infamis, quod ex aliis quoque multis | 15 |
| intellegi potest. | |
| 'Comites Graeculi quocumque ibat, etiam | |
| cum in castra Etrusca properabat.' | |
| Saepe obiecit Clodio Cicero socium eum coniurationis | |
| Catilinae fuisse; quam rem nunc quoque reticens ostendit. | 20 |
| Fuerat enim opinio, ut Catilina ex urbe profugerat in castra | |
| Manli centurionis qui tum in Etruria ad Faesulas exercitum | |
| ei comparabat, Clodium subsequi eum voluisse et coepisse, | |
| tum dein mutato consilio in urbem redisse. | |
| 'Non iam hoc Clodianum crimen timemus, | 25 |
| sed tuas, Cn. Pompei—te enim appello, et ea voce | |
| ut me exaudire possis—tuas, inquam, suspiciones | |
| perhorrescimus.' | |
| Diximus in argumento orationis huius Cn. Pompeium | |
| simulasse timorem, seu plane timuisse Milonem, et ideo ne | 45.1 |
| domi quidem suae sed in hortis superioribus ante iudicium | |
| mansisse, ita ut villam quoque praesidio militum circum- | |
| daret. Q. Pompeius Rufus tribunus plebis, qui fuerat | |
| familiarissimus omnium P. Clodio et sectam illam sequi se | 5 |
| palam profitebatur, dixerat in contione paucis post diebus | |
| quam Clodius erat occisus: 'Milo dedit quem in curia | |
| cremaretis: dabit quem in Capitolio sepeliatis.' In | |
| eadem contione idem dixerat—habuit enim eam a. d. viii | |
| Kal. Febr.—cum Milo pridie, id est viiii Kal. Febr., venire | 10 |
| ad Pompeium in hortos eius voluisset, Pompeium ei per | |
| hominem propinquum misisse nuntium ne ad se veniret. | |
| Prius etiam quam Pompeius ter consul crearetur, tres | |
| tribuni, Q. Pompeius Rufus, C. Sallustius Crispus, T. | |
| Munatius Plancus, cum cotidianis contionibus suis magnam | 15 |
| invidiam Miloni propter occisum Clodium excitarent, pro- | |
| duxerant ad populum Cn. Pompeium et ab eo quaesierant | |
| num ad eum delatum esset illius quoque <rei> indicium, suae | |
| vitae insidiari Milonem. Responderat Pompeius: Licinium | |
| quendam de plebe sacrificulum qui solitus esset familias | 20 |
| purgare ad se detulisse servos quosdam Milonis itemque | |
| libertos comparatos esse ad caedem suam, nomina quoque | |
| servorum edidisse; <se> ad Milonem misisse utrum in potestate | |
| sua haberet; a Milone responsum esse, ex iis servis quos | |
| nominasset partim neminem se umquam habuisse, partim | 25 |
| manumisisse; dein, cum Licinium apud se haberet, * * * | |
| Lucium quendam de plebe ad corrumpendum indicem | |
| venisse; qua re cognita in vincla eum publica esse con- | |
| iectum. Decreverat enim senatus ut cum interrege et | 46.1 |
| tribunis plebis Pompeius daret operam ne quid res publica | |
| detrimenti caperet. Ob has suspiciones Pompeius in | |
| superioribus hortis se continuerat; deinde ex S. C. dilectu | |
| per Italiam habito cum redisset, venientem ad se Milonem | 5 |
| unum omnium non admiserat. Item cum senatus in porticu | |
| Pompeii haberetur ut Pompeius posset interesse, unum | |
| eum excuti prius quam in senatum intraret iusserat. Hae | |
| sunt suspiciones quas se dicit pertimescere. | |
| 'Quid enim minus illo dignum quam cogere | 10 |
| ut vos eum condemnetis in quem animadvertere | |
| ipse et more maiorum et suo iure posset? sed | |
| praesidio esse' et cetera. | |
| Idem T. Munatius Plancus, ut saepe diximus, post audita | |
| et obsignata testium verba dimissosque interim iudices | 15 |
| vocata contione cohortatus erat populum ut clausis tabernis | |
| postero die ad iudicium adesset nec pateretur elabi | |
| Milonem. | |
| 'Incidebantur iam domi leges quae nos | |
| servis nostris addicerent.' | 20 |
| Significasse iam puto nos fuisse inter leges P. Clodi quas | |
| ferre proposuerat eam quoque qua libertini, qui non plus | |
| quam in <IIII> tribubus suffragium ferebant, possent in rusticis | |
| quoque tribubus, quae propriae ingenuorum sunt, ferre. | |
| 'Senatus, credo, praetorem eum circum- | 25 |
| scripsisset. Ne cum solebat quidem id facere, in | |
| privato eodem hoc aliquid <profecerat>.' | |
| Significat id tempus quo P. Clodius, <cum> adhuc quaestor | |
| designatus esset, <deprensus> est, cum intrasset eo ubi sacri- | |
| ficium pro populo Romano fiebat. Quod factum notatum | 47.1 |
| erat * * * S. C., decretumque <ut> extra ordinem <de ea | |
| re> iudicium fieret. | |
| VER. A NOVIS. CLX | |
| quo loco inducit loquentem Milonem cum bonarum par- | 5 |
| tium hominibus de meritis suis: | |
| 'Plebem et infimam multitudinem, quae P. | |
| Clodio duce fortunis vestris imminebat, eam, quo | |
| tutior esset vestra vita, se <fecisse commemorat ut | |
| non modo virtute> flecteret, sed etiam tribus suis | 10 |
| patrimoniis deleniret.' | |
| Puto iam supra esse dictum Milonem ex familia fuisse | |
| Papia, deinde adoptatum esse ab T. Annio, avo suo materno. | |
| Tertium patrimonium videtur significare matris; <aliud> enim | |
| quod fuerit non inveni. | 15 |
| Peracta utrimque causa singuli quinos accusator et reus | |
| senatores, totidem equites <et> tribunos aerarios reiecerunt, | |
| ita ut unus et l sententias tulerint. Senatores condemna- | |
| verunt xii, absolverunt vi; equites condemnaverunt xiii, | |
| absolverunt iiii; tribuni aerarii condemnaverunt xiii, | 20 |
| absolverunt iii. Videbantur non ignorasse iudices inscio | |
| Milone initio vulneratum esse Clodium, sed compererant, | |
| post quam vulneratus esset, iussu Milonis occisum. Fuerunt | |
| qui crederent M. Catonis sententia eum esse absolutum; | |
| nam et bene cum re publica actum esse morte P. Clodi non | 25 |
| dissimulaverat et studebat in petitione consulatus Miloni et | |
| reo adfuerat. Nominaverat quoque eum Cicero praesentem | |
| et testatus erat audisse eum a M. Favonio ante diem tertium | |
| quam facta caedes erat, Clodium dixisse periturum esse eo | |
| triduo Milonem * * * Sed Milonis quoque notam audaciam | 48.1 |
| <remo>veri a re p<ublica> utile visum est. Scire t<amen> ne<mo> | |
| umquam potuit utram sententiam <tulisset>. Damnatum au- | |
| tem opera maxime Appi Claudi pronuntiatum est. Milo | |
| postero die factus reus ambitus apud Manlium Torquatum | 5 |
| absens damnatus est. Illa quoque lege accusator fuit eius | |
| Appius Claudius, et cum ei praemium lege daretur, negavit | |
| se eo uti. Subscripserunt ei <in> ambitus iudicio P. Valerius | |
| Leo et Cn. Domitius Cn. f. Post paucos dies quoque Milo | |
| apud M. Favonium quaesitorem de sodaliciis damnatus est | 10 |
| accusante P. Fulvio Nerato, cui e lege praemium datum est. | |
| Deinde apud L. Fabium quaesitorem iterum absens damna- | |
| tus est de vi: accusavit L. Cornificius et Q. Patulcius. | |
| Milo in exsilium Massiliam intra paucissimos dies profectus | |
| est. Bona eius propter aeris alieni magnitudinem semuncia | 15 |
| venierunt. | |
| Post Milonem eadem lege Pompeia primus est accusatus | |
| M. Saufeius M. f. qui dux fuerat in expugnanda taberna | |
| Bovillis et Clodio occidendo. Accusaverunt eum L. Cassius, | |
| L. Fulcinius C. f., C. Valerius; defenderunt M. Cicero, | 20 |
| M. Caelius, obtinueruntque ut una sententia absolveretur. | |
| Condemnaverunt senatores x, absolverunt viii; condemna- | |
| verunt equites Romani viiii, absolverunt viii; sed ex tri- | |
| bunis aerariis x absolverunt, vi damnaverunt: manifestum- | |
| que odium Clodi saluti Saufeio fuit, cum eius vel peior | 49.1 |
| causa quam Milonis fuisset, quod aperte dux fuerat ex- | |
| pugnandae tabernae. Repetitus deinde post paucos dies | |
| apud <C.> Considium quaesitorem est lege Plautia de vi, | |
| subscriptione ea quod loca <edita> occupasset et cum telo | 5 |
| fuisset; nam <dux fuerat> operarum Milonis. Accusaverunt | |
| C. Fidius, Cn. Aponius Cn. f., M. Seius * * * Sex. <f.>; | |
| defenderunt M. Cicero, M. Terentius Varro Gibba. Absolu- | |
| tus est sententiis plenius quam prius: graves habuit xviiii, | |
| absolutorias duas et xxx; sed e contrario hoc ac priore | 10 |
| iudicio accidit: equites enim ac senatores eum absolverunt, | |
| tribuni aerarii damnaverunt. | |
| Sex. autem Clodius quo auctore corpus Clodi in curiam | |
| illatum fuit accusantibus C. Caesennio Philone, M. Alfidio, | |
| defendente T. Flacconio, magno consensu damnatus est, | 15 |
| sententiis sex et xl; absolutorias quinque omnino habuit, | |
| duas senatorum, tres equitum. | |
| Multi praeterea et praesentes et cum citati non respon- | |
| dissent damnati sunt, ex quibus maxima pars fuit Clodia- | |
| norum. | 20 |