Q. ASCONI PEDIANI
INCIPIT
PRO CORNELIO DE MAIESTATE
  Hanc orationem dixit L. Cotta L. Torquato coss. post 50.1
annum quam superiores.
<ARGVMENTVM>
  <C.> Cornelius homo non improbus vita habitus est. 4
Fuerat quaestor Cn. Pompeii, dein tribunus plebis C. Pisone 5
<M'. Glabrione> coss. biennio ante quam haec dicta sunt.
In eo magistratu ita se gessit ut iusto pertinacior videretur.
Alienatus autem a senatu <est> ex hac causa. Rettulerat ad
senatum ut, quoniam exterarum nationum legatis pecunia
magna daretur usura turpiaque et famosa ex eo lucra fierent, 10
ne quis legatis exterarum nationum pecuniam expensam
ferret. Cuius relationem repudiavit senatus et decrevit
satis cautum videri eo S. C. quod <aliquot> ante annos
<L.> Domitio C. Caelio coss. factum erat, cum senatus
ante pauculos annos <ex eodem> illo S. C. decrevisset ne quis 15
Cretensibus pecuniam mutuam daret. Cornelius ea re
offensus senatui questus est de ea <in contio>ne: exhauriri
provincias usuris; providendum ut haberent legati unde 51.1
praesenti <die> darent; promulgavitque legem qua auctoritatem
senatus minuebat, ne quis nisi per populum legibus solvere-
tur. Quod antiquo quoque iure erat cautum; itaque in
omnibus S. C. quibus aliquem legibus solvi placebat adici 5
erat solitum ut de ea re ad populum ferretur: sed paulatim
ferri erat desitum resque iam in eam consuetudinem venerat
ut postremo ne adiceretur quidem in senatus consultis de
rogatione ad populum ferenda; eaque ipsa S. C. per
pauculos admodum fiebant. Indigne eam Corneli roga- 10
tionem tulerant potentissimi quique ex senatu quorum gratia
magnopere minuebatur; itaque P. Servilius Globulus tri-
bunus plebis inventus erat qui C. Cornelio obsisteret. Is,
ubi legis ferundae dies venit et praeco subiciente scriba
verba legis recitare populo coepit, et scribam subicere et 15
praeconem pronuntiare passus non est. Tum Cornelius
ipse codicem recitavit. Quod cum improbe fieri C. Piso
consul vehementer quereretur <tollique> tribuniciam interces-
sionem diceret, gravi convicio a populo exceptus est; et
cum ille eos qui sibi intentabant manus prendi a lictore 20
iussisset, fracti eius fasces sunt lapidesque etiam ex ultima
contione in consulem iacti: quo tumultu Cornelius per-
turbatus concilium dimisit <actutum>. Actum deinde eadem
de re in senatu est magnis contentionibus. Tum Cornelius
ita ferre rursus coepit ne quis in senatu legibus solveretur 25
nisi cc adfuissent, neve quis, cum solutus esset, interce- 52.1
deret, cum de ea re ad populum ferretur. Haec sine
tumultu res acta est. Nemo enim negare poterat pro
senatus auctoritate esse eam legem; sed tamen eam tulit
invitis optimatibus, qui per paucos <amicis> gratificari 5
solebant. Aliam deinde legem Cornelius, etsi nemo repu-
gnare ausus est, multis tamen invitis tulit, ut praetores ex
edictis suis perpetuis ius dicerent: quae res studium aut
gratiam ambitiosis praetoribus qui varie ius dicere assue-
verant sustulit. Alias quoque complures leges Cornelius 10
promulgavit, quibus plerisque collegae intercesserunt: per
quas contentiones totius tribunatus eius tempus peractum
est.
  Sequenti deinde anno M'. Lepido L. Volcacio coss., quo
anno praetor Cicero fuit, reum Cornelium duo fratres Cominii 15
lege Cornelia de maiestate fecerunt. Detulit nomen Publius,
subscripsit Gaius. Et cum P. Cassius praetor decimo die,
ut mos est, adesse iussisset, eoque die ipse non adfuisset
seu avocatus propter publici frumenti curam seu gratificans
reo, circumventi sunt ante tribunal eius accusatores a notis 20
operarum ducibus ita ut mors intentaretur, si mox non
desisterent. Quam perniciem vix effugerunt interventu
consulum qui advocati reo descenderant. Et cum in scalas
quasdam Cominii fugissent, clausi in noctem ibi se occulta-
verunt, deinde per tecta vicinarum aedium profugerunt ex 25
urbe. Postero die, cum P. Cassius adsedisset et citati
accusatores non adessent, exemptum nomen est de reis
Corneli; Cominii autem magna infamia flagraverunt vendi-
disse silentium magna pecunia.
  Sequente deinde anno L. Cotta L. Torquato coss., quo 30
haec oratio a Cicerone praetura <nuper> peracta dicta est, cum 53.1
primum apparu<isset> Manilius qui iudicium per operarum duces
turbaverat, deinde quod ex S. C. ambo consules * * *
* * * praesidebant ei iudicio, non respondi<sset at>que esset
damnatus, recreavit se <Cominius, ut infam>iam acceptae 5
pecuniae tolleret, ac <repetiit> Cornelium lege maiestatis. Res
acta est magna exspectatione. Paucos autem co<mites> Cor-
nelius perterritus Manili exitu * * * in iudicium adhi-
buit, ut ne clamor quidem ullus ab advocatis eius oriretur.
  Dixerunt in eum infesti testimonia principes civitatis qui 10
plurimum in senatu poterant Q. Hortensius, Q. Catulus,
Q. Metellus Pius, M. Lucullus, M'. Lepidus. Dixerunt
autem hoc: vidisse se cum Cornelius in tribunatu codicem
pro rostris ipse recitaret, quod ante Cornelium nemo fecisse
existimaretur. Volebant videri se iudicare eam rem magno- 15
pere ad crimen imminutae maiestatis tribuniciae pertinere;
etenim prope tollebatur intercessio, si id tribunis permittere-
tur. Non poterat negare id factum esse <Cicero>, is eo con-
fugit ut diceret non ideo quod lectus sit codex a tribuno
imminutam esse tribuniciam potestatem. Qua vero arte et 20
scientia orationis ita ut et dignitatem clarissimorum civium
contra quos dicebat non violaret, et tamen auctoritate eorum
laedi reum non pateretur, quantaque moderatione rem tam
difficilem aliis tractaverit lectio ipsa declarabit. Adiumen-
tum autem habuit quod, sicut diximus, Cornelius praeter 54.1
destrictum propositum animi adversus principum voluntatem
cetera vita nihil fecerat quod magnopere improbaretur;
praeterea quod et ipse Globulus qui <interces>serat aderat
Cornelio, <et>—quod ipsum quoque diximus—quod Cornelius 5
Pompeii Magni quaestor fuerat, apud duas <decurias> profuit
equitum Romanorum et tribuno<rum aerariorum> et ex tertia
quoque parte <senatorum> apud plerosque exceptis eis <qui
erant> familiares principum civitatis. Res acta est magno
conventu, magnaque exspectatione quis eventus iudicii fu- 10
turus esset * * * a summis viris dici testimo<nia> et id
quod ei dicerent confiteri <reum> animadvertebant. Exstat
oratio Comini accusatoris quam sumere in manus est ali-
quod operae pretium, non solum propter Ciceronis orationes
quas pro Cornelio habemus sed etiam propter semet ipsam. 15
Cicero, <ut> ipse significat, quatriduo Cornelium defendit;
quas actiones contulisse eum in duas orationes apparet.
Iudicium id exercuit Q. Gallius praetor.
  [In hac causa tres sunt quaestiones: prima, cum sit Cor-
nelius reus maiestatis legis Corneliae, utrum certae aliquae 20
res sint ea lege comprehensae quibus solis reus maiestatis
teneatur, quod patronus defendit; an libera eius interpre-
tatio iudici relicta sit, quod accusator proponit. Secunda
est an quod Cornelius fecit †ne ca maiestatis teneatur. 55.1
Tertia an minuendae maiestatis animum habuerit.]
<ENARRATIO>
VER. A PRIMO CIRCI. CLX
  'Postulatur apud me praetorem primum de pecu- 5
niis repetundis. Prospectat videlicet Cominius
quid agatur: videt homines faeneos in medium ad
temptandum periculum proiectos.'
  Simulacra effigie hominum ex faeno fieri solebant quibus
obiectis ad spectaculum praebendum tauri irritarentur. 10
  'Quid? Metellus summa nobilitate ac virtute, cum
bis iurasset, semel privatim, <iterum lege,> privatim
patris, publice legis * * * deiectus est? ratione an
vi? at utri<mque omnem> suspicionem animi tollit <et
C. Curionis> virtus ac dignitas et Q. Metelli s<pectata> 15
adulescentia ad summam laudem omnibus rebus
ornata.'
  Hoc exemplum affert hoc loco, quod vult probare de-
sistere eum debere ab accusatione—quamvis neque accusatus
sit neque fecerit pactionem—nam Metellus et postulaverat 20
Curionem et destiterat. Confugit autem orator ad Metelli
nobilitatem et ad C. Curionis industriam ut tegeret id quod
illi utilius quam honestius fecerant. Res autem tota se sic 56.1
habet: in qua quidem illud primum explicandum est, de
quo Metello hoc dicit. Fuerunt enim tunc plures Quinti
Metelli, ex quibus duo consulares, Pius et Creticus, de
quibus apparet eum non dicere, duo autem adulescentes, 5
Nepos et Celer, ex quibus nunc Nepotem significat. Eius
enim patrem Q. Metellum Nepotem, Baliarici filium, Mace-
donici nepotem qui consul fuit cum T. Didio, Curio is de
quo loquitur accusavit: isque Metellus moriens petiit ab
hoc filio suo Metello ut Curionem accusatorem suum 10
accusaret, et id facturum esse iure iurando adegit. Metellus
fecit reum Curionem; cumque interim quendam civem
idem Metellus servum suum esse contendens vi arripuisset
ac verberibus affecisset, Curio assertorem ei comparavit.
Dein cum appareret eum exitum iudicii illius futurum ut 15
liber is iudicaretur quem Metellus verberibus affectum esse
negare non poterat, inter Metellum et Curionem facta
concordia <est> pactione ut neque arbitrium de libertate pera-
gere<tur>, esset tamen ille in libertate de quo <agebatur>, neque
Metellus perstaret in accusatione Curionis: eaque pactio ab 20
utroque servata est. Huc ergo illud pertinet, cum iurasse
dixit semel privatim * * * iterum lege, tum scilicet cum
in Curionem calumniam iuravit. Cum hoc autem Metello
postea Cicero simultates gessit; evasit enim Metellus malus
atque improbus civis. 25
  Legem, inquit, de libertinorum suffragiis Cornelius C.
Manilio dedit. Quid est hoc 'dedit'? Attulit? an rogavit? 57.1
an hortatus est? Attulisse ridiculum est, quasi legem
aliquam aut ad scribendum difficilem aut ad excogitandum
reconditam: quae lex paucis his annis non modo scripta
sed etiam lata esset. 5
  P. Sulpicium in tribunatu hanc eandem legem tulisse iam
significavimus. Tulit autem L. Sulla qui postea Felix
appellatus <est> Q. Pompeio consulibus ante xxiii annos
quam haec dicta sunt, cum per vim rem p. possedisset <et>
ab initiis bonarum actionum ad perditas progressus esset: 10
quod et initium bellorum civilium fuit, et propter quod ipse
Sulpicius consulum armis iure oppressus esse visus est.
  'In quo cum multa reprehensa sint, tum imprimis
celeritas actionis.'
  Celeritatem actionis significat, quod Manilius, sicut iam 15
ostendimus, post pauculos statim dies quam inierat tribuna-
tum legem eandem Compitalibus pertulit.
  'Petivit tamen a me praetor maxima contentione
ut causam Manili defenderem.'
  C. Attium Celsum significat, sicut iam ante dictum est. 20
VER. A PRI. DCCCL
  dicit de eodem Manili tribunatu: 22
  Nam cum is tr. pl. duas leges in eo magistratu tulisset,
unam perniciosam, alteram egregiam: quod summae rei
p. nocuisset ab illo ipso tr. abiectum est, bonum autem 58.1
quod * * * summa resp. manet et †in vestri ordina * * * dis
fuit.
  Dictum est iam supra de his legibus, quarum una de
libertinorum suffragiis, quae cum S. C. damnata esset, ab 5
ipso quoque Manilio <non> ultra defensa est: altera de bello
Mithridatico Cn. Pompeio extra ordinem mandando, ex qua
lege tum Magnus Pompeius bellum gerebat.
  Dicit de disturbato iudicio Maniliano:
  'Aliis ille in illum furorem magnis hominibus 10
auctoribus impulsus est qui aliquod institui exem-
plum disturbandorum iudiciorum <reip.> perniciosis-
simum, temporibus suis accommodatissimum, meis
alienissimum rationibus cupiverunt.'
  L. Catilinam et Cn. Pisonem videtur significare. Fuit 15
autem Catilina patricius et eodem illo tempore erat reus
repetundarum, cum provinciam Africam obtinuisset et
consulatus candidatum se ostendisset. Accusator erat eius
P. Clodius, adulescens ipse quoque perditus, qui postea
cum Cicerone inimicitias gessit. Cn. quoque Piso, adu- 20
lescens potens et turbulentus, familiaris erat Catilinae omni-
umque consiliorum eius particeps et turbarum auctor.
VER. CIR. ∞X
  'Possum dicere hominem summa prudentia 24
spectatum, C. Cottam, de suis legibus abrogandis 25
ipsum ad senatum rettulisse.'
  Hic est Cotta de quo iam saepe diximus, magnus orator
habitus et compar in ea gloria P. Sulpicio et C. Caesari
* * * Videntur autem in rebus parvis fuisse leges illae, 59.1
quas cum tulisset, rettulit de eis abrogandis ad senatum.
Nam neque apud Sallustium neque apud Livium neque
apud Fenestellam ullius alterius latae ab eo legis <est> mentio
praeter eam quam in consulatu <tulit invita> nobilitate magno 5
populi studio, ut eis <qui tr. pl.> fuissent alios quoque magi-
stratus <capere> liceret; quod lex <a> dictatore L. Sulla paucis
<ante annis> lata prohibebat: neque eam Cottae legem abroga-
tam esse significat.
SEQVITVR
  'Possum etiam eiusdem Cottae legem de iudiciis 11
privatis anno post quam lata sit a fratre eius <abro-
gatam>.'
  <M.> Cottam significat. Fuerunt autem <fratres> tres: duo
hi, C., M., tertius L. Cotta qui lege sua iudicia inter tres 15
ordines communicavit senatum, equites, tribunos aerarios;
adeptique sunt omnes consulatum.
STATIM
  'Legem Liciniam et Muciam de civibus redigen- 19
dis video constare inter omnis, quamquam duo 20
consules omnium quos vidimus sapientissimi
tulissent, non modo inutilem sed perniciosam rei
publicae fuisse.'
  L. Licinium Crassum oratorem et Q. Mucium Scaevolam
pont. max. eundemque et oratorem et iuris consultum signi- 25
ficat. Hi enim legem eam de qua loquitur de redigendis 60.1
in suas civitates sociis in consulatu tulerunt. Nam cum
summa cupiditate civitatis Romanae Italici populi tenerentur
et ob id magna pars eorum pro civibus Romanis se gereret,
necessaria lex visa est ut in suae quisque civitatis ius redi- 5
geretur. Verum ea lege ita alienati animi sunt principum
Italicorum populorum ut ea vel maxima causa belli Italici
quod post triennium exortum est fuerit.
  'Quattuor omnino genera sunt, iudices, in quibus
per senatum more maiorum statuatur aliquid de 10
legibus. Vnum est eius modi placere legem abro-
gari: ut Q. Caecilio M. Iunio coss. quae leges rem
militarem impedirent, ut abrogarentur.'
  Q. Caecilius Metellus Numidicus, M. Iunius Silanus, de
quibus facit mentionem, consules fuerunt bello Cimbrico 15
quod diu prave simul et infeliciter administratum est;
atque ipse quoque hic Iunius male rem adversus Cimbros
gessit * * * †ac plures leges quae per eos annos †quibus hec
significabantur populo latae erant, quibus militiae stipendia
minuebantur, abrogavit. 20
  'Alterum, quae lex lata esse dicatur, ea non videri
populum teneri: ut L. Marcio Sex. Iulio coss. de
legibus Liviis.'
  Puto vos reminisci has esse leges Livias quas illis consuli-
bus M. Livius Drusus tribunus plebis tulerit. Qui cum 61.1
senatus partes tuendas suscepisset et leges pro optimatibus
tulisset, postea eo licentiae est progressus ut nullum in his
morem servaret. Itaque Philippus cos. qui ei inimicus erat
obtinuit a senatu ut leges eius omnes uno S. C. tollerentur. 5
Decretum est enim contra auspicia esse latas neque eis
teneri populum.
  'Tertium est de legum derogationibus—: quo de
genere persaepe S. C. fiunt, ut nuper de ipsa lege
Calpurnia cui derogaretur.' 10
  Lex haec Calpurnia de ambitu erat. Tulerat eam ante
biennium C. Calpurnius Piso cos., in qua praeter alias
poenas pecuniaria quoque poena erat adiecta.
  'P. Africanus ille superior, <ut> dicitur, non solum
a sapientissimis hominibus qui tum erant verum 15
etiam a se ipso saepe accusatus est quod, cum con-
sul esset cum Ti. Longo, passus esset tum primum
a populari consessu senatoria subsellia separari.'
  Hoc factum est secundo consulatu Scipionis post septi-
mum annum quam Carthaginensibus bello secundo data 20
est pax. Factum id esse autem Antias tradidit ludis
Romanis quos fecerunt aediles curules <C.> Atilius Serranus,
L. Scribonius Libo, et id eos fecisse iussu censorum Sex.
Aeli Paeti, C. Corneli Cethegi. Et videtur in hac quidem
oratione hunc auctorem secutus Cicero dixisse passum esse 25
Scipionem secerni a cetero consessu spectacula senatorum.
In ea autem quam post aliquot annos habuit de haruspicum
responso, non passum esse Scipionem, sed ipsum auctorem 62.1
fuisse dandi eum locum senatoribus videtur significare.
Verba eius haec sunt: 'Nam quid ego de illis ludis
loquar quos in Palatio nostri maiores ante templum
Matris Magnae fieri celebrarique voluerunt?— 5
quibus primum ludis ante populi consessum senatui
locum P. Africanus II cos. <ille maior dedit> * * *'
et collega eius Sempronio Longo hoc tributum esse senatui
scribit, sed sine mentione Megalesium—aediles enim eos
ludos facere soliti erant—votivis ludis factum tradit quos 10
Scipio et Longus coss. fecerint. Non praeterire autem vos
volo esse oratoriae calliditatis ius ut, cum opus est, eisdem
rebus ab utraque parte vel a contrariis utantur. Nam cum
secundum Ciceronis opinionem auctore Scipione consule
aediles secretum ante omnis locum spectandi senatoribus 15
dederint, <de> eodem illo facto Scipionis in hac quidem ora-
tione, quia causa popularis erat premebaturque senatus
auctoritate atque ob id dignitatem eius ordinis quam posset
maxime elevari causae expediebat, paenituisse ait Scipionem
quod passus esset id fieri; in ea vero de haruspicum responso, 20
quia in senatu habebatur cuius auribus erat blandiendum,
et magnopere illum laudat et non auctorem fuisse dandi—
nam id erat levius—sed ipsum etiam dedisse dicit.
CIRCA MEDIVM
  Quo loco enumerat, cum lex feratur, quot loca inter- 25
cessionis sint, <ante quam qui legem fert populum> iubeat
discedere.
  'Est utique ius vetandi, cum ea feratur, quam diu
* * * ferundi transferuntur; id est * * * 63.1
lex, dum privati dicunt, dum * * * dum sitella
defertur, dum aequantur sortes, dum sortitio fit, et
si qua sunt alia huius generis.'
  †Alia populus confusus ut semper alias, ita et in contione. 5
†Id peractis, cum id solum superest ut populus sententiam
ferat, iubet eum is qui fert legem 'discedere': quod verbum
non hoc significat quod in communi consuetudine <est>, eant de
eo loco ubi lex feratur, sed in suam quisque tribum discedat
in qua est suffragium laturus. 10
PAVLO POST
  'Vnum tamen quod hoc ipso tr. pl. factum est 12
praetermittendum non videtur. Neque enim maius
est legere codicem, cum intercedatur, quam sitel-
lam ipsum coram ipso intercessore deferre, nec 15
gravius incipere ferre quam perferre, nec vehemen-
tius ostendere se laturum invito collega quam ipsi
collegae magistratum abrogare, nec criminosius
tribus ad legem accipiendam quam ad collegam
reddendum privatum intro vocare: quae vir fortis, 20
huius collega, A. Gabinius in re optima fecit om-
nia; neque, cum salutem populo Romano atque
omnibus gentibus finem diuturnae turpitudinis et
servitutis afferret, passus est plus unius collegae
sui quam universae civitatis vocem valere et 25
voluntatem.'
  Manifestum est de ea lege <Gabini> Ciceronem nunc dicere
qua Cn. Pompeio bellum adversus piratas datum est.
L. autem Trebellius <est> tribunus plebis quem <non> nominat: 64.1
quo perseverante intercedere—nam senatui promiserat
moriturum se ante quam illa lex perferretur—intro vocare
tribus Gabinius coepit ut Trebellio magistratum abrogaret,
sicut quondam Ti. Gracchus tribunus M. Octavio collegae 5
suo magistratum abrogavit. Et aliquam diu Trebellius ea re
non perterritus aderat perstabatque in intercessione, quod id
minari magis quam perseveraturum esse Gabinium arbitra-
batur; sed post quam x et vii tribus rogationem acceperunt,
ut una minus esset, et modo una supererat <ut> populi 10
iussum conficeret, remisit intercessionem Trebellius: atque
ita legem Gabinius de piratis persequendis pertulit.
  'At enim de corrigenda lege rettulerunt.'
  Diximus iam in principio Cornelium primo legem pro-
mulgasse ne quis per senatum lege solveretur, <tum> tulisse ut 15
tum denique de ea re S. C. fieret, cum adessent in senatu
non minus cc. Haec est illa quam appellat correctio.
  'Idem, <nisi> haec ipsa lex quam C. Cornelius tulit
obstitisset, decrevissent id quod palam iam isti
defensores iudiciorum propugnaverunt, senatui 20
non placere id iudicium de Sullae bonis fieri. Quam
ego causam longe aliter praetor in contione de-
fendi, cum id dicerem quod idem iudices postea
statuerunt, iudicium aequiore tempore fieri opor-
tere.' 25
  Quia defuerat superioribus temporibus in aerario pecunia
publica, multa et saepe eius rei remedia erant quaesita; in
quibus hoc quoque ut pecuniae publicae quae residuae apud
quemque essent exigerentur. Id autem maxime pertinebat
ad Cornelium Faustum dictatoris filium, quia Sulla per 65.1
multos annos quibus exercitibus praefuerat et rem publicam
tenuerat sumpserat pecunias ex vectigalibus et ex aerario
populi Romani; eaque res saepe erat agitata, saepe omissa
partim propter <gratiam> Sullanarum partium, partim * * * 5
* * * quod iniquum videbatur post tot annos <ut> quam quis
pecuniam acceperat resque * * * red-
deret rationem.
STATIM
  'Antea vero quam multarum rerum iudicia sub- 10
lata sint, et quia scitis praetereo et ne quem in
iudicium oratio mea revocare videatur.'
  Bello Italico quod fuit adulescentibus illis qui tum in re
publica vigebant, cum multi Varia lege inique damnarentur,
quasi id bellum illis auctoribus conflatum esset, crebraeque 15
defectiones Italicorum nuntiarentur, nanctus iustitii occa-
sionem senatus decrevit ne iudicia, dum tumultus Italicus
esset, exercerentur: quod decretum eorum in contionibus
populi saepe agitatum erat. Supererat autem ex eis qui
illa iudicia metuerant vigens tum maxime C. <Curio, pater> 20
Curionis adulescentis eius qui bello civili Caesaris fuit
partium.
PAVLO POST
  'Non Cn. Dolabella C. Volcacium, honestissimum 24
virum, communi et cotidiano iure privasset.' 25
  Duo fuerunt eo tempore <Cn.> Dolabellae, quorum alterum
C. Caesar accusavit, alterum M. Scaurus.
  'Non denique homo illorum et vita et prudentia 66.1
longe dissimilis, sed tamen nimis in gratificando
iure liber, L. Sisenna, bonorum Cn. Corneli pos-
sessionem ex edicto suo P. Scipioni, adulescenti
summa nobilitate, eximia virtute praedito, non 5
dedisset.'
  Hoc solum hic adnotandum est hunc esse L. Sisennam
qui res Romanas scripsit.
  'Qua re cum haec populus Romanus videret et
cum a tribunis plebis doceretur, nisi poena acces- 10
sisset in divisores, exstingui <ambitum> nullo modo
posse, legem hanc Corneli flagitabat, illam quae ex
S. C. ferebatur repudiabat, idque iure, ut docti su-
mus duorum consulum designatorum calamitate—'
  et eadem de re paulo post: 15
  'Vt spectaculum illud re et tempore salubre ac
necessarium, genere <et> exemplo miserum ac fune-
stum videremus.'
  P. Sullam et <P.> Autronium significat, quorum alterum
L. Cotta, alterum L. Torquatus, qui cum haec Cicero dicebat 20
coss. erant, ambitus damnarant et in eorum locum creati erant.
  'Quid ego nunc tibi argumentis respondeam posse
fieri ut alius aliquis Cornelius sit qui habeat Phile-
rotem servum; volgare nomen esse Philerotis, 67.1
Cornelios vero ita multos ut iam etiam collegium
constitutum sit?'
  Frequenter tum etiam coetus factiosorum hominum sine
publica auctoritate malo publico fiebant: propter quod 5
postea collegia et S. C. et pluribus legibus sunt sublata
praeter pauca atque certa quae utilitas civitatis desiderasset,
sicut fabrorum fictorumque.
  'At enim extremi ac difficillimi temporis vocem
illam, C. Corneli, consulem mittere coegisti: qui 10
rem <p.> salvam esse vellent, ut ad legem accipien-
dam adessent.'
  <C.> Piso qui consul eodem anno fuit quo Cornelius tri-
bunus plebis erat, cum legem de ambitu ex S. C. graviorem
quam fuerat antea ferret et propter multitudinem divisorum 15
qui per vim adversabantur e foro eiectus esset, edixerat id
quod Cicero significat, et maiore manu stipatus ad legem
perferendam descenderat.
  Plebem ex Maniliana offensione victam et domitam esse
dicit: 20
  'Aiunt vestros animos propter illius tribuni
plebis temeritatem posse adduci ut omnino <nomi>ne
illius potestatis abalienentur; qui restituerunt
eam potestatem, alterum nihil unum posse contra
multos, alterum longe abesse?' 25
  Manifestum puto esse vobis M. Crassum et Cn. Pom-
peium significari, e quibus Crassus iudex tum sedebat in
Cornelium, Pompeius in Asia bellum Mithridaticum gerebat.
  'Tanta igitur in illis virtus fuit ut anno xvi post
reges exactos propter nimiam dominationem po- 30
tentium secederent, leges sacratas ipsi sibi resti-
tuerent, duo tribunos crearent, montem illum 68.1
trans Anienem qui hodie Mons Sacer nominatur,
in quo armati consederant, aeternae memoriae
causa consecrarent. Itaque auspicato postero
anno tr. pl. comitiis curiatis creati sunt.' 5
  Inducor magis librariorum hoc loco esse mendam quam
ut Ciceronem parum proprio verbo usum esse credam. Illo
enim tempore de quo loquitur, quod fuit post xvi annos
quam reges exacti sunt, plebs sibi leges sacratas non 'resti-
tuit'—numquam enim tribunos plebis habuerat—sed tum 10
primum eas 'constituit.' Numerum quidem annorum post
reges exactos cum id factum est diligenter posuit, isque
fuit A. Verginio Tricosto L. Veturio Cicurino coss. Ceterum
quidam non duo tr. pl., ut Cicero dicit, sed quinque tradunt
creatos tum esse singulos ex singulis classibus. Sunt tamen 15
qui eundem illum duorum numerum quem Cicero ponant:
inter quos Tuditanus et Pomponius Atticus, Livius quoque
noster. Idem hic et Tuditanus adiciunt tres praeterea ab
illis duobus qui collegae <essent lege> creatos esse. Nomina
duorum qui primi creati sunt haec traduntur: L. Sicinius L. 20
f. Velutus, L. Albinius C. f. Paterculus.
  Reliqua pars huius loci quae pertinet ad secundam con-
stitutionem tribunorum et decemvirorum finitum imperium
et breviter et aperte ab ipso dicitur. Nomina sola non
adicit quis ille ex decemviris fuerit qui contra libertatem 25
vindicias dederit, et quis ille pater contra cuius filiam id
decrevit; scilicet quod notissimum est decemvirum illum
Appium Claudium fuisse, patrem autem virginis L. Vergi-
nium. Vnum hoc tantum modo explicandum, quo loco
primum de secunda secessione plebis, dehinc concordia 30
facta, sic dicit:
  'Tum interposita fide per tris legatos amplissimos 69.1
viros Romam armati revertuntur. In Aventino
consederunt; inde armati in Capitolium venerunt;
decem tr. pl. <per> pontificem, quod magistratus
nullus erat, creaverunt.' 5
  Legati tres quorum nomina non ponit hi fuerunt: Sp.
Tarpeius, C. Iulius, P. Sulpicius, omnes consulares; pontifex
max. fuit M. Papirius.
  'Etiam haec recentiora praetereo: Porciam prin-
cipium iustissimae libertatis; Cassiam qua lege 10
suffragiorum ius potestasque convaluit; alteram
Cassiam quae populi iudicia firmavit.'
  Quae sit illa lex Cassia qua suffragiorum potestas con-
valuit manifestum est; nam ipse quoque paulo ante dixit
legem Cassium tulisse ut populus per tabellam suffragium 15
ferret. Altera Cassia lex quae populi iudicia firmavit quae
sit potest quaeri. Est autem haec: L. Cassius L. f. Lon-
ginus tribunus plebis C. Mario C. Flavio coss. plures leges
ad minuendam nobilitatis potentiam tulit, in quibus hanc
etiam ut quem populus damnasset cuive imperium abrogasset 20
in senatu ne esset. Tulerat autem eam maxime propter
simultates cum Q. Servilio qui ante biennium consul fuerat
et cui populus, quia male adversus Cimbros rem gesserat,
imperium abrogavit.
  Dicit de nobilibus: 25
  'Qui non modo cum Sulla verum etiam illo mortuo
semper hoc per se summis opibus retinendum puta-
verunt, inimicissimi C. Cottae fuerunt, quod is
consul paulum tribunis plebis non potestatis sed
dignitatis addidit.' 30
  Hic Cotta, ut puto <vos reminisci>, legem tulit ut tribunis
plebis liceret postea alios magistratus capere: quod lege 70.1
Sullae eis erat ademptum.
  'Quam diu quidem hoc animo erga vos illa plebs
erit quo se ostendit esse, cum legem Aureliam, cum
Rosciam non modo accepit sed etiam efflagitavit.' 5
  Aurelia lege communicata esse iudicia inter senatores et
equestrem ordinem et tribunos aerarios †quam L. Roscius
Otho biennio ante confirmavit, in theatro ut equitibus Ro-
manis xiiii ordines spectandi gratia darentur.
  'Memoria teneo, cum primum senatores cum equi- 10
tibus Romanis lege Plotia iudicarent, hominem
dis ac nobilitati perinvisum Cn. Pompeium causam
lege Varia de maiestate dixisse.'
  M. Plautius Silvanus tribunus plebis Cn. Pompeio Stra-
bone L. Porcio Catone coss., secundo anno belli Italici cum 15
equester ordo in iudiciis dominaretur, legem tulit adiuvanti-
bus nobilibus; quae lex vim eam habuit quam Cicero signi-
ficat: nam ex ea lege tribus singulae ex suo numero quinos
denos suffragio creabant qui eo anno iudicarent. Ex eo
factum est ut senatores quoque in eo numero essent, et 20
quidam etiam ex ipsa plebe.
<PRO CORNELIO>
  'Num in eo qui sint hi testes haesitatis? Ego 23
vobis edam. Duo reliqui sunt de consularibus,
inimici tribuniciae potestatis. Pauci praeterea 25
adsentatores eorum atque adseculae subsequuntur.'
  M. Lucullum et M'. Lepidum significat. Quinque enim
consulares, ut iam diximus, in Cornelium testimonium dixe-
runt: Q. Catulus, Q. Hortensius, Q. Metellus Pius pont.
max., quos hac secunda oratione tractat, et duo qui non<dum> 71.1
dixerant quos nunc significat Lucullus et Lepidus.
  'Quid? avunculus tuus clarissimus vir, clarissimo
patre avo maioribus, credo, silentio, favente nobili-
tate, nullo intercessore comparato populo Romano 5
dedit et potentissimorum hominum conlegiis
eripuit cooptandorum sacerdotum potestatem.'
  Hoc egere enarratione, quia hoc loco nomen non ponit
quis fecerit, ei demum videri potest qui oblitus sit minus
ante xx versus haec <de> eo ipso Ciceronem dixisse: 10
  'Sed si familiariter ex Q. Catulo sapientissimo
viro atque humanissimo velim quaerere: utrius
tandem tibi tribunatus minus probari potest, C.
Corneli, an—non dicam P. Sulpici, non L. Saturnini,
non Gai Gracchi, non Tiberi, neminem quem isti 15
seditiosum existimant nominabo, sed avunculi tui,
Q. Catule, clarissimi patriaeque amantissimi viri?
quid mihi tandem responsurum putatis?'
SEQVITVR
  'Quid? idem Domitius M. Silanum, consularem 20
hominem, quem ad modum tr. pl. vexavit?'
  M. Silanus quinquennio ante consul fuerat quam Domitius
tr. pl. esset, atque ipse quoque adversus Cimbros rem male
gesserat: quam ob causam Domitius eum apud populum
accusavit. Criminabatur rem cum Cimbris iniussu populi 25
gessisse, idque principium fuisse calamitatum quas eo bello
populus accepisset; ac de eo tabellam quoque edidit. Sed
plenissime Silanus absolutus est; nam duae solae tribus
eum, Sergia et Quirina, damnaverunt.
  'Haec est controversia eius modi ut mihi <probe- 72.1
tur> tr. pl. Cn. Domitius, Catulo M. Terpolius.'
  Contemptissimum nomen electum esse ex eis qui tr. pl.
fuerant post infractam tribuniciam potestatem <a> Sulla, ante
restitutam a Cn. Pompeio apparet. Fuit autem is tr. pl. 5
ante xii annos D. Bruto et Mam. Lepido coss.; Cn. Do-
mitius tribunus fuerat ante ii de xl annos C. Mario ii
C. Fimbria coss.
  Magno numero sententiarum Cornelius absolutus est.