IN SENATV IN TOGA CANDIDA
|
|
CONTRA C. ANTONIVM
|
|
ET L. CATILINAM COMPETITORES
|
|
Haec oratio dicta est L. Caesare C. Figulo coss. post
|
73.1
|
annum quam pro Cornelio dixerat.
|
|
<ARGVMENTVM>
|
|
Sex competitores in consulatus petitione Cicero habuit,
|
4
|
duos patricios, P. Sulpicium Galbam, L. Sergium Catilinam;
|
5
|
quattuor plebeios ex quibus duos nobiles, C. Antonium,
|
|
M. Antoni oratoris filium, L. Cassium Longinum, duos qui
|
|
tantum non primi ex familiis suis magistratum adepti erant,
|
|
Q. Cornificium et C. Licinium Sacerdotem. Solus Cicero
|
|
ex competitoribus equestri erat loco natus; atque in peti-
|
10
|
tione patrem amisit. Ceteri eius competitores modeste se
|
|
gessere, visique sunt Q. Cornificius et Galba sobrii <ac> sancti
|
|
viri, Sacerdos nulla improbitate notus; Cassius quamvis
|
|
stolidus tum magis quam improbus videretur, post paucos
|
|
menses in coniuratione Catilinae esse eum apparuit ac
|
15
|
cruentissimarum sententiarum fuisse auctorem. Itaque hi
|
|
quattuor prope iacebant. Catilina autem et Antonius,
|
|
quamquam omnium maxime infamis eorum vita esset,
|
74.1
|
tamen multum poterant. Coierant enim ambo ut Ciceronem
|
|
consulatu deicerent, adiutoribus usi firmissimis M. Crasso
|
|
et C. Caesare. Itaque haec oratio contra solos Catilinam
|
|
et Antonium est. Causa orationis huius modi in senatu
|
5
|
habendae Ciceroni fuit quod, cum in dies licentia ambitus
|
|
augeretur propter praecipuam Catilinae et Antoni audaciam,
|
|
censuerat senatus ut lex ambitus aucta etiam cum poena
|
|
ferretur; eique rei Q. Mucius Orestinus tr. pl. intercesserat.
|
|
Tum Cicero graviter senatu intercessionem ferente surrexit
|
10
|
atque in coitionem Catilinae et Antoni invectus est ante
|
|
dies comitiorum paucos.
|
|
<ENARRATIO>
|
|
'Dico, P. C., superiore nocte cuiusdam hominis
|
14
|
nobilis et valde in hoc largitionis quaestu noti et
|
15
|
cogniti domum Catilinam et Antonium cum se-
|
|
questribus suis convenisse.'
|
|
Aut C. Caesaris aut M. Crassi domum significat. Ei
|
|
enim acerrimi ac potentissimi fuerunt Ciceronis refraga-
|
|
tores cum petiit consulatum, quod eius in dies civilem
|
20
|
crescere dignitatem animadvertebant: et hoc ipse Cicero in
|
|
expositione consiliorum suorum significat; eius quoque
|
|
coniurationis quae Cotta et Torquato coss. ante annum
|
|
quam haec dicerentur facta est a Catilina et Pisone arguit
|
|
M. Crassum auctorem fuisse.
|
25
|
'Quem enim aut amicum habere potest is qui tot
|
|
civis trucidavit, aut <clientem> qui in sua civitate
|
|
cum peregrino negavit se iudicio aequo certare
|
|
posse?'
|
|
<Dicitur> Catilina, cum in Sullanis partibus fuisset, crude-
|
75.1
|
liter fecisse. Nominatim etiam postea Cicero dicit quos
|
|
occiderit, Q. Caecilium, M. Volumnium, L. Tanusium.
|
|
M. etiam Mari Gratidiani summe popularis hominis, qui ob
|
|
id bis praetor fuit, caput abscisum per urbem sua manu
|
5
|
Catilina tulerat: quod crimen saepius ei tota oratione
|
|
obicit. Fuerat vero hic Gratidianus arta necessitudine
|
|
Ciceroni coniunctus.
|
|
Clientem autem negavit habere posse C. Antonium: nam
|
|
is multos in Achaia spoliaverat nactus de exercitu Sullano
|
10
|
equitum turmas. Deinde Graeci qui spoliati erant edu-
|
|
xerunt Antonium in ius ad M. Lucullum praetorem qui ius
|
|
inter peregrinos dicebat. Egit pro Graecis <C. Caesar> etiam
|
|
tum adulescentulus, de quo paulo ante mentionem fecimus;
|
|
et cum Lucullus id quod Graeci postulabant decrevisset,
|
15
|
appellavit tribunos Antonius iuravitque se ideo eiurare quod
|
|
aequo iure uti non posset. Hunc Antonium Gellius et
|
|
Lentulus censores sexennio quo haec dicerentur senatu
|
|
moverunt titulosque subscripserunt, quod socios diripuerit,
|
|
quod iudicium recusarit, quod propter aeris alieni magni-
|
20
|
tudinem praedia manciparit bonaque sua in potestate non
|
|
habeat.
|
|
'Nec senatum respexit cum gravissimis vestris
|
|
decretis absens notatus est.'
|
|
Catilina ex praetura Africam provinciam obtinuit: quam
|
25
|
cum graviter vexasset, legati Afri in senatu iam tum
|
|
absente illo questi sunt, multaeque graves sententiae in
|
76.1
|
senatu de eo dictae sunt.
|
|
'In iudiciis quanta vis esset didicit cum est
|
|
absolutus: si aut illud iudicium aut illa absolutio
|
|
nominanda est.'
|
5
|
Ante annum quam haec dicerentur Catilina, cum redisset
|
|
ex Africa Torquato et Cotta coss., accusatus est repe-
|
|
tundarum a P. Clodio adulescente, qui postea inimicus
|
|
Ciceronis fuit. Defensus est Catilina, ut Fenestella tradit,
|
|
a M. Cicerone. Quod ego ut addubitem haec ipsa
|
10
|
Ciceronis oratio facit, maxime quod is nullam mentionem
|
|
rei habet, cum potuerit invidiam facere competitori tam
|
|
turpiter adversus se coeunti: praesertim cum alterum
|
|
competitorem suum Antonium in eadem hac oratione sua
|
|
admoneat suo beneficio eum ex ultimo loco praeturae
|
15
|
candidatum ad tertium pervenisse.
|
|
'Nescis me praetorem primum esse factum, te
|
|
concessione competitorum et collatione centuria-
|
|
rum et meo maxime beneficio ex postremo in
|
|
tertium locum esse subiectum?'
|
20
|
Qui igitur Antonio suffragationem suam imputandam
|
|
putat, is <si> defendisset Catilinam, caput eius protectum
|
|
a se nonne imputaret? Quod ita esse manifestum est ex
|
|
eo quod statim dicit. Q. enim Mucius tr. pl. intercedebat
|
|
ne lex ambitus ferretur; quod facere pro Catilina videbatur.
|
25
|
Hunc Mucium in hac oratione Cicero appellans sic ait:
|
|
'Te tamen, Q. Muci, tam male de populo Romano
|
|
existimare moleste fero qui hesterno die me esse
|
|
dignum consulatu negabas. Quid? p. R. minus
|
|
diligenter sibi constitueret defensorem quam tu
|
77.1
|
tibi? Cum tecum furti L. Calenus ageret, me potis-
|
|
simum fortunarum tuarum patronum esse voluisti.
|
|
Cuius tute consilium in tua turpissima causa dele-
|
|
gisti, hunc honestissimarum rerum defensorem p.
|
5
|
R. auctore te repudiare potest? Nisi forte hoc
|
|
dicturus es, quo tempore cum L. Caleno furti
|
|
depectus sis, eo tempore in me tibi parum esse
|
|
auxili vidisse.'
|
|
Vere cum egerit Muci causam Cicero sicut Catilinae
|
10
|
egisse eum videri vult Fenestella, cur iam, quamvis male
|
|
existimet de causa Muci, tamen ei exprobret patrocinium
|
|
suum, non idem in Catilina faciat, si modo pro eo dixit? et
|
|
cur ipsum illud iudicium saepius in infamiam vocat? quod
|
|
parcius videtur fuisse facturus, si in eo iudicio fuisset patronus.
|
15
|
Atque ut alia omittam, hoc certe vix videtur dicturus fuisse,
|
|
si illo patrono Catilina repetundarum absolutus esset:
|
|
'Stupris se omnibus ac flagitiis contaminavit;
|
|
caede nefaria cruentavit; diripuit socios; leges
|
|
quaestiones iudicia violavit—et postea:
|
20
|
Quid ego ut violaveris provinciam praedicem?
|
|
Nam ut te illic gesseris non audeo dicere, quo-
|
|
niam absolutus es. Mentitos esse equites Roma-
|
|
nos, falsas fuisse tabellas honestissimae civitatis
|
|
existimo, mentitum Q. Metellum Pium, mentitam
|
25
|
Africam: vidisse puto nescio quid illos iudices
|
|
qui te innocentem iudicarunt. O miser qui non
|
|
sentias illo iudicio te non absolutum verum ad
|
78.1
|
aliquod severius iudicium ac maius supplicium re-
|
|
servatum!'
|
|
Verine ergo simile est haec eum Catilinae obicere, si illo
|
|
defendente absolutus esset? Praeterea movet me quod,
|
5
|
cum sint commentarii Ciceronis causarum, eius tamen
|
|
defensionis nullum <est> commentarium aut principium.
|
|
Ita quidem iudicio absolutus est Catilina ut Clodius
|
|
infamis fuerit praevaricatus esse: nam et reiectio iudicum
|
|
ad arbitrium rei videbatur esse facta.
|
10
|
'Populum vero cum inspectante populo collum
|
|
secuit hominis maxime popularis quanti faceret
|
|
ostendit.'
|
|
Diximus et paulo ante Mari caput Catilinam per urbem
|
|
tulisse.
|
15
|
'Me qua amentia inductus sit ut contemneret con-
|
|
stituere non possum. Vtrum aequo animo laturum
|
|
putavit? At in suo familiarissimo viderat me ne
|
|
aliorum <quidem> iniurias mediocriter posse ferre.'
|
|
Manifestum est C. Verrem significari.
|
20
|
'Alter pecore omni vendito et saltibus prope
|
|
addictis pastores retinet, ex quibus ait se cum
|
|
velit subito fugitivorum bellum excitaturum.'
|
|
C. Antonium significat.
|
|
'Alter induxit eum quem potuit ut repente gladia-
|
25
|
tores populo non debitos polliceretur; eos ipse
|
|
consularis candidatus perspexit et legit et emit; <id>
|
|
praesente populo Romano factum est.'
|
|
Q. Gallium, quem postea reum ambitus defendit, signifi-
|
|
care videtur. Hic enim cum esset praeturae candidatus,
|
30
|
quod in aedilitate quam ante annum gesserat bestias non
|
79.1
|
habuerat, dedit gladiatorium <munus> sub titulo patri se
|
|
id dare.
|
|
'Quam ob rem augete etiam mercedem, si voltis,
|
|
Q. Muci ut perseveret legem impedire, ut coepit
|
5
|
senatus consultum; sed ego ea lege contentus
|
|
sum qua duos consules designatos uno tempore
|
|
damnari vidimus.'
|
|
Legem Calpurniam significat quam C. Calpurnius Piso
|
|
ante triennium de ambitu tulerat. Quod dicit autem da-
|
10
|
mnatos esse designatos consules, P. Sullam et P. Autronium,
|
|
de quibus iam diximus, vult intellegi. Cognomen autem
|
|
Q. Mucio tribuno quem nominat fuit Orestinus.
|
|
'Atque ut istum omittam in exercitu Sullano
|
|
praedonem, in introitu gladiatorem, in victoria
|
15
|
quadrigarium.'
|
|
De Antonio dici manifestum est. Dicit eum in
|
|
exercitu Sullae praedonem propter equitum turmas
|
|
quibus Achaiam ab eo vexatam esse significavimus; in
|
|
'introitu gladiatorem' pertinet ad invidiam proscriptionis
|
20
|
quae tum facta est; 'in victoria quadrigarium,' quod,
|
|
cum Sulla post victoriam circenses faceret ita ut honesti
|
|
homines quadrigas agitarent, fuit inter eos C. Antonius.
|
|
'Te vero, Catilina, consulatum sperare aut cogi-
|
|
tare non prodigium atque portentum est? A
|
25
|
quibus enim petis? A principibus civitatis? qui
|
|
tibi, cum L. Volcacio cos. in consilio fuissent,
|
|
ne petendi quidem potestatem esse voluerunt.'
|
|
Paulo ante diximus Catilinam, cum de provincia Africa
|
|
decederet petiturus consulatum et legati Afri questi de eo in
|
30
|
senatu graviter <essent>, supervenisse. Professus deinde est
|
|
Catilina petere se consulatum. L. Volcacius Tullus consul
|
80.1
|
consilium publicum habuit an rationem Catilinae habere
|
|
deberet, si peteret consulatum: nam quaerebatur repetun-
|
|
darum. Catilina ob eam causam destitit a petitione.
|
|
'A senatoribus? qui te auctoritate sua spoliatum
|
5
|
ornamentis omnibus vinctum paene Africanis
|
|
oratoribus tradiderunt?'
|
|
Diximus modo de hoc. Nam iudicium quoque secutum
|
|
<est> repetundarum, quo ipse per infamiam liberatus est Cati-
|
|
lina, sed ita ut senatorum urna damnaret, equitum et
|
10
|
tribunorum absolveret.
|
|
'Ab equestri ordine? quem trucidasti?'
|
|
Equester ordo pro Cinnanis partibus contra Sullam
|
|
steterat, multique pecunias abstulerant: ex quo saccularii
|
|
erant appellati, atque ob eius rei invidiam post Sullanam
|
15
|
victoriam erant interfecti.
|
|
'A plebe? cui spectaculum eius modi tua crudeli-
|
|
tas praebuit, ut <te> nemo sine gemitu ac recorda-
|
|
tione luctus aspicere possit?'
|
|
Eiusdem illius Mari Gratidiani quod caput gestarit obicit.
|
20
|
Quo loco dicit Catilinam caput M. Mari gestasse:
|
|
'Quod caput etiam tum plenum animae et spiritus
|
|
ad Sullam usque ab Ianiculo ad aedem Apollinis
|
|
manibus ipse suis detulit.'
|
|
Omnia sunt manifesta. Ne tamen erretis, quod his
|
25
|
temporibus aedes Apollinis in Palatio fuit nobilissima,
|
|
admonendi estis non hanc a Cicerone significari, utpote
|
|
quam post mortem etiam Ciceronis multis annis Imp.
|
|
Caesar, quem nunc Divum Augustum dicimus, post Actia-
|
81.1
|
cam victoriam fecerit: sed illam demonstrari quae est extra
|
|
portam Carmentalem inter forum holitorium et circum
|
|
Flaminium. Ea enim sola tum quidem Romae Apollinis
|
|
aedes.
|
5
|
Loquitur cum Catilina:
|
|
'Quid tu potes in defensione tua dicere quod illi
|
|
non <dixerint? at illi multa> dixerunt quae tibi
|
|
dicere non licebit—'
|
|
et paulo post:
|
10
|
'Denique illi negare potuerunt et negaverunt: tu
|
|
tibi ne infitiandi quidem impudentiae locum reli-
|
|
quisti. Qua re praeclara dicentur iudicia tulisse
|
|
si, qui infitiantem Luscium condemnarunt, Catili-
|
|
nam absolverint confitentem.'
|
15
|
Hic quem nominat L. Luscius, notus centurio Sullanus
|
|
divesque e victoria factus—nam amplius centies possederat—
|
|
damnatus erat non multo ante quam Cicero dixit. Obiectae
|
|
sunt ei tres caedes proscriptorum. Circa eosdem dies L.
|
|
quoque Bellienus damnatus est quem Cicero ait avunculum
|
20
|
esse Catilinae. Hic autem Lucretium Ofellam consulatum
|
|
contra voluntatem Sullae ad turbandum statum civitatis
|
|
petentem occiderat iussu Sullae tunc dictatoris. His ergo
|
|
negat ignotum esse, cum et imperitos se homines esse et,
|
|
si quem etiam interfecissent, imperatori ac dictatori paruisse
|
25
|
dicerent, ac negare quoque <possent>: Catilinam vero infitiari
|
|
non posse. Huius autem criminis periculum quod obicit
|
|
Cicero paucos post menses Catilina subiit. Post effecta
|
|
enim comitia consularia et Catilinae repulsam fecit eum
|
|
reum inter sicarios L. Lucceius paratus eruditusque, qui
|
30
|
postea consulatum quoque petiit.
|
|
'Hanc tu habes dignitatem qua fretus me con-
|
82.1
|
temnis et despicis, an eam quam reliqua in vita es
|
|
consecutus? cum ita vixisti ut non esset locus tam
|
|
sanctus quo non adventus tuus, etiam cum culpa
|
|
nulla subesset, crimen afferret.'
|
5
|
Fabia virgo Vestalis causam incesti dixerat, cum ei
|
|
Catilina obiceretur, eratque absoluta. Haec Fabia quia
|
|
soror erat Terentiae Ciceronis, ideo sic dixit: 'etiam si
|
|
culpa nulla subesset.' Ita et suis pepercit et nihilo levius
|
|
inimico summi opprobrii turpitudinem obiecit.
|
10
|
'Cum deprehendebare in adulteriis, cum depre-
|
|
hendebas adulteros ipse, cum ex eodem stupro tibi
|
|
et uxorem et filiam invenisti.'
|
|
Dicitur Catilina adulterium commisisse cum ea quae ei
|
|
postea socrus fuit, et ex eo natam stupro duxisse uxorem,
|
15
|
cum filia eius esset. Hoc Lucceius quoque Catilinae obicit
|
|
in orationibus quas in eum scripsit. Nomina harum mulie-
|
|
rum nondum inveni.
|
|
'Quid ego ut violaveris provinciam praedicem,
|
|
cuncto populo Romano clamante ac resistente?
|
20
|
nam ut te illic gesseris non audeo dicere, quoniam
|
|
absolutus es.'
|
|
Dictum est iam saepius Catilinam ex praetura Africam
|
|
obtinuisse et accusante eum repetundarum P. Clodio
|
|
absolutum esse.
|
25
|
'Praetereo nefarium illum conatum tuum et paene
|
|
acerbum et luctuosum rei publicae diem, cum Cn.
|
|
Pisone socio, ne quem alium nominem, caedem
|
|
optimatum facere voluisti.'
|
|
Quos <non> nominet intellegitis. Fuit enim opinio Cati-
|
30
|
linam et Cn. Pisonem, adulescentem perditum, coniurasse
|
|
ad caedem senatus faciendam ante annum quam haec
|
|
dicta sunt, Cotta et Torquato coss., eamque caedem
|
83.1
|
ideo non esse factam quod prius quam parati essent
|
|
coniuratis signum dedisset Catilina. Piso autem, cum
|
|
haec dicerentur, perierat, in Hispaniam missus a senatu
|
|
per honorem legationis ut †auus suus ablegaretur. Ibi
|
5
|
quidem dum iniurias provincialibus facit, occisus erat, ut
|
|
quidam credebant, a Cn. Pompeii clientibus Pompeio non
|
|
invito.
|
|
'An oblitus es te ex me, cum praeturam petere-
|
|
mus, petisse ut tibi primum locum concederem?
|
10
|
Quod cum saepius ageres et impudentius a me
|
|
contenderes, meministi me tibi respondere impu-
|
|
denter te facere qui id a me peteres quod a te
|
|
Boculus numquam impetrasset?'
|
|
Diximus iam supra Sullae ludis quos hic propter victo-
|
15
|
riam fecerit quadrigas C. Antonium et alios quosdam
|
|
nobiles homines agitasse. Praeterea Antonius redemptas
|
|
habebat ab aerario vectigales quadrigas, quam redemptionem
|
|
senatori habere licet per legem. Fuit autem notissimus in
|
|
circo quadrigarum agitator Boculus.
|
20
|
Dicit de malis civibus:
|
|
'Qui postea quam illo <quo> conati erant Hispani-
|
|
ensi pugiunculo nervos incidere civium Romano-
|
|
rum non potuerunt, duas uno tempore conantur
|
|
in rem publicam sicas destringere.'
|
25
|
Hispaniensem pugiunculum Cn. Pisonem appellat, quem
|
|
in Hispania occisum esse dixi. Duas sicas Catilinam et
|
|
Antonium appellari manifestum est.
|
|
'Hunc vos scitote Licinium gladiatorem iam im-
|
|
misisse capillum Catilinae †iudic. quā Q. ue Cu-
|
30
|
rium hominem quaestorium.'
|
|
Curius hic notissimus fuit aleator, damnatusque postea
|
84.1
|
est. In hunc est hendecasyllabus Calvi elegans:
|
|
Et talos Curius pereruditus.
|
|
Huic orationi Ciceronis et Catilina et Antonius contu-
|
|
meliose responderunt, quod solum poterant, invecti in
|
5
|
novitatem eius. Feruntur quoque orationes nomine illorum
|
|
editae, non ab ipsis scriptae sed ab Ciceronis obtrecta-
|
|
toribus: quas nescio an satius sit ignorare. Ceterum Cicero
|
|
consul omnium consensu factus est: Antonius pauculis
|
|
centuriis Catilinam superavit, cum ei propter patris nomen
|
10
|
paulo speciosior manus suffragata esset quam Catilinae.
|
|