| IN SENATV IN TOGA CANDIDA | |
| CONTRA C. ANTONIVM | |
| ET L. CATILINAM COMPETITORES | |
| Haec oratio dicta est L. Caesare C. Figulo coss. post | 73.1 |
| annum quam pro Cornelio dixerat. | |
| <ARGVMENTVM> | |
| Sex competitores in consulatus petitione Cicero habuit, | 4 |
| duos patricios, P. Sulpicium Galbam, L. Sergium Catilinam; | 5 |
| quattuor plebeios ex quibus duos nobiles, C. Antonium, | |
| M. Antoni oratoris filium, L. Cassium Longinum, duos qui | |
| tantum non primi ex familiis suis magistratum adepti erant, | |
| Q. Cornificium et C. Licinium Sacerdotem. Solus Cicero | |
| ex competitoribus equestri erat loco natus; atque in peti- | 10 |
| tione patrem amisit. Ceteri eius competitores modeste se | |
| gessere, visique sunt Q. Cornificius et Galba sobrii <ac> sancti | |
| viri, Sacerdos nulla improbitate notus; Cassius quamvis | |
| stolidus tum magis quam improbus videretur, post paucos | |
| menses in coniuratione Catilinae esse eum apparuit ac | 15 |
| cruentissimarum sententiarum fuisse auctorem. Itaque hi | |
| quattuor prope iacebant. Catilina autem et Antonius, | |
| quamquam omnium maxime infamis eorum vita esset, | 74.1 |
| tamen multum poterant. Coierant enim ambo ut Ciceronem | |
| consulatu deicerent, adiutoribus usi firmissimis M. Crasso | |
| et C. Caesare. Itaque haec oratio contra solos Catilinam | |
| et Antonium est. Causa orationis huius modi in senatu | 5 |
| habendae Ciceroni fuit quod, cum in dies licentia ambitus | |
| augeretur propter praecipuam Catilinae et Antoni audaciam, | |
| censuerat senatus ut lex ambitus aucta etiam cum poena | |
| ferretur; eique rei Q. Mucius Orestinus tr. pl. intercesserat. | |
| Tum Cicero graviter senatu intercessionem ferente surrexit | 10 |
| atque in coitionem Catilinae et Antoni invectus est ante | |
| dies comitiorum paucos. | |
| <ENARRATIO> | |
| 'Dico, P. C., superiore nocte cuiusdam hominis | 14 |
| nobilis et valde in hoc largitionis quaestu noti et | 15 |
| cogniti domum Catilinam et Antonium cum se- | |
| questribus suis convenisse.' | |
| Aut C. Caesaris aut M. Crassi domum significat. Ei | |
| enim acerrimi ac potentissimi fuerunt Ciceronis refraga- | |
| tores cum petiit consulatum, quod eius in dies civilem | 20 |
| crescere dignitatem animadvertebant: et hoc ipse Cicero in | |
| expositione consiliorum suorum significat; eius quoque | |
| coniurationis quae Cotta et Torquato coss. ante annum | |
| quam haec dicerentur facta est a Catilina et Pisone arguit | |
| M. Crassum auctorem fuisse. | 25 |
| 'Quem enim aut amicum habere potest is qui tot | |
| civis trucidavit, aut <clientem> qui in sua civitate | |
| cum peregrino negavit se iudicio aequo certare | |
| posse?' | |
| <Dicitur> Catilina, cum in Sullanis partibus fuisset, crude- | 75.1 |
| liter fecisse. Nominatim etiam postea Cicero dicit quos | |
| occiderit, Q. Caecilium, M. Volumnium, L. Tanusium. | |
| M. etiam Mari Gratidiani summe popularis hominis, qui ob | |
| id bis praetor fuit, caput abscisum per urbem sua manu | 5 |
| Catilina tulerat: quod crimen saepius ei tota oratione | |
| obicit. Fuerat vero hic Gratidianus arta necessitudine | |
| Ciceroni coniunctus. | |
| Clientem autem negavit habere posse C. Antonium: nam | |
| is multos in Achaia spoliaverat nactus de exercitu Sullano | 10 |
| equitum turmas. Deinde Graeci qui spoliati erant edu- | |
| xerunt Antonium in ius ad M. Lucullum praetorem qui ius | |
| inter peregrinos dicebat. Egit pro Graecis <C. Caesar> etiam | |
| tum adulescentulus, de quo paulo ante mentionem fecimus; | |
| et cum Lucullus id quod Graeci postulabant decrevisset, | 15 |
| appellavit tribunos Antonius iuravitque se ideo eiurare quod | |
| aequo iure uti non posset. Hunc Antonium Gellius et | |
| Lentulus censores sexennio quo haec dicerentur senatu | |
| moverunt titulosque subscripserunt, quod socios diripuerit, | |
| quod iudicium recusarit, quod propter aeris alieni magni- | 20 |
| tudinem praedia manciparit bonaque sua in potestate non | |
| habeat. | |
| 'Nec senatum respexit cum gravissimis vestris | |
| decretis absens notatus est.' | |
| Catilina ex praetura Africam provinciam obtinuit: quam | 25 |
| cum graviter vexasset, legati Afri in senatu iam tum | |
| absente illo questi sunt, multaeque graves sententiae in | 76.1 |
| senatu de eo dictae sunt. | |
| 'In iudiciis quanta vis esset didicit cum est | |
| absolutus: si aut illud iudicium aut illa absolutio | |
| nominanda est.' | 5 |
| Ante annum quam haec dicerentur Catilina, cum redisset | |
| ex Africa Torquato et Cotta coss., accusatus est repe- | |
| tundarum a P. Clodio adulescente, qui postea inimicus | |
| Ciceronis fuit. Defensus est Catilina, ut Fenestella tradit, | |
| a M. Cicerone. Quod ego ut addubitem haec ipsa | 10 |
| Ciceronis oratio facit, maxime quod is nullam mentionem | |
| rei habet, cum potuerit invidiam facere competitori tam | |
| turpiter adversus se coeunti: praesertim cum alterum | |
| competitorem suum Antonium in eadem hac oratione sua | |
| admoneat suo beneficio eum ex ultimo loco praeturae | 15 |
| candidatum ad tertium pervenisse. | |
| 'Nescis me praetorem primum esse factum, te | |
| concessione competitorum et collatione centuria- | |
| rum et meo maxime beneficio ex postremo in | |
| tertium locum esse subiectum?' | 20 |
| Qui igitur Antonio suffragationem suam imputandam | |
| putat, is <si> defendisset Catilinam, caput eius protectum | |
| a se nonne imputaret? Quod ita esse manifestum est ex | |
| eo quod statim dicit. Q. enim Mucius tr. pl. intercedebat | |
| ne lex ambitus ferretur; quod facere pro Catilina videbatur. | 25 |
| Hunc Mucium in hac oratione Cicero appellans sic ait: | |
| 'Te tamen, Q. Muci, tam male de populo Romano | |
| existimare moleste fero qui hesterno die me esse | |
| dignum consulatu negabas. Quid? p. R. minus | |
| diligenter sibi constitueret defensorem quam tu | 77.1 |
| tibi? Cum tecum furti L. Calenus ageret, me potis- | |
| simum fortunarum tuarum patronum esse voluisti. | |
| Cuius tute consilium in tua turpissima causa dele- | |
| gisti, hunc honestissimarum rerum defensorem p. | 5 |
| R. auctore te repudiare potest? Nisi forte hoc | |
| dicturus es, quo tempore cum L. Caleno furti | |
| depectus sis, eo tempore in me tibi parum esse | |
| auxili vidisse.' | |
| Vere cum egerit Muci causam Cicero sicut Catilinae | 10 |
| egisse eum videri vult Fenestella, cur iam, quamvis male | |
| existimet de causa Muci, tamen ei exprobret patrocinium | |
| suum, non idem in Catilina faciat, si modo pro eo dixit? et | |
| cur ipsum illud iudicium saepius in infamiam vocat? quod | |
| parcius videtur fuisse facturus, si in eo iudicio fuisset patronus. | 15 |
| Atque ut alia omittam, hoc certe vix videtur dicturus fuisse, | |
| si illo patrono Catilina repetundarum absolutus esset: | |
| 'Stupris se omnibus ac flagitiis contaminavit; | |
| caede nefaria cruentavit; diripuit socios; leges | |
| quaestiones iudicia violavit—et postea: | 20 |
| Quid ego ut violaveris provinciam praedicem? | |
| Nam ut te illic gesseris non audeo dicere, quo- | |
| niam absolutus es. Mentitos esse equites Roma- | |
| nos, falsas fuisse tabellas honestissimae civitatis | |
| existimo, mentitum Q. Metellum Pium, mentitam | 25 |
| Africam: vidisse puto nescio quid illos iudices | |
| qui te innocentem iudicarunt. O miser qui non | |
| sentias illo iudicio te non absolutum verum ad | 78.1 |
| aliquod severius iudicium ac maius supplicium re- | |
| servatum!' | |
| Verine ergo simile est haec eum Catilinae obicere, si illo | |
| defendente absolutus esset? Praeterea movet me quod, | 5 |
| cum sint commentarii Ciceronis causarum, eius tamen | |
| defensionis nullum <est> commentarium aut principium. | |
| Ita quidem iudicio absolutus est Catilina ut Clodius | |
| infamis fuerit praevaricatus esse: nam et reiectio iudicum | |
| ad arbitrium rei videbatur esse facta. | 10 |
| 'Populum vero cum inspectante populo collum | |
| secuit hominis maxime popularis quanti faceret | |
| ostendit.' | |
| Diximus et paulo ante Mari caput Catilinam per urbem | |
| tulisse. | 15 |
| 'Me qua amentia inductus sit ut contemneret con- | |
| stituere non possum. Vtrum aequo animo laturum | |
| putavit? At in suo familiarissimo viderat me ne | |
| aliorum <quidem> iniurias mediocriter posse ferre.' | |
| Manifestum est C. Verrem significari. | 20 |
| 'Alter pecore omni vendito et saltibus prope | |
| addictis pastores retinet, ex quibus ait se cum | |
| velit subito fugitivorum bellum excitaturum.' | |
| C. Antonium significat. | |
| 'Alter induxit eum quem potuit ut repente gladia- | 25 |
| tores populo non debitos polliceretur; eos ipse | |
| consularis candidatus perspexit et legit et emit; <id> | |
| praesente populo Romano factum est.' | |
| Q. Gallium, quem postea reum ambitus defendit, signifi- | |
| care videtur. Hic enim cum esset praeturae candidatus, | 30 |
| quod in aedilitate quam ante annum gesserat bestias non | 79.1 |
| habuerat, dedit gladiatorium <munus> sub titulo patri se | |
| id dare. | |
| 'Quam ob rem augete etiam mercedem, si voltis, | |
| Q. Muci ut perseveret legem impedire, ut coepit | 5 |
| senatus consultum; sed ego ea lege contentus | |
| sum qua duos consules designatos uno tempore | |
| damnari vidimus.' | |
| Legem Calpurniam significat quam C. Calpurnius Piso | |
| ante triennium de ambitu tulerat. Quod dicit autem da- | 10 |
| mnatos esse designatos consules, P. Sullam et P. Autronium, | |
| de quibus iam diximus, vult intellegi. Cognomen autem | |
| Q. Mucio tribuno quem nominat fuit Orestinus. | |
| 'Atque ut istum omittam in exercitu Sullano | |
| praedonem, in introitu gladiatorem, in victoria | 15 |
| quadrigarium.' | |
| De Antonio dici manifestum est. Dicit eum in | |
| exercitu Sullae praedonem propter equitum turmas | |
| quibus Achaiam ab eo vexatam esse significavimus; in | |
| 'introitu gladiatorem' pertinet ad invidiam proscriptionis | 20 |
| quae tum facta est; 'in victoria quadrigarium,' quod, | |
| cum Sulla post victoriam circenses faceret ita ut honesti | |
| homines quadrigas agitarent, fuit inter eos C. Antonius. | |
| 'Te vero, Catilina, consulatum sperare aut cogi- | |
| tare non prodigium atque portentum est? A | 25 |
| quibus enim petis? A principibus civitatis? qui | |
| tibi, cum L. Volcacio cos. in consilio fuissent, | |
| ne petendi quidem potestatem esse voluerunt.' | |
| Paulo ante diximus Catilinam, cum de provincia Africa | |
| decederet petiturus consulatum et legati Afri questi de eo in | 30 |
| senatu graviter <essent>, supervenisse. Professus deinde est | |
| Catilina petere se consulatum. L. Volcacius Tullus consul | 80.1 |
| consilium publicum habuit an rationem Catilinae habere | |
| deberet, si peteret consulatum: nam quaerebatur repetun- | |
| darum. Catilina ob eam causam destitit a petitione. | |
| 'A senatoribus? qui te auctoritate sua spoliatum | 5 |
| ornamentis omnibus vinctum paene Africanis | |
| oratoribus tradiderunt?' | |
| Diximus modo de hoc. Nam iudicium quoque secutum | |
| <est> repetundarum, quo ipse per infamiam liberatus est Cati- | |
| lina, sed ita ut senatorum urna damnaret, equitum et | 10 |
| tribunorum absolveret. | |
| 'Ab equestri ordine? quem trucidasti?' | |
| Equester ordo pro Cinnanis partibus contra Sullam | |
| steterat, multique pecunias abstulerant: ex quo saccularii | |
| erant appellati, atque ob eius rei invidiam post Sullanam | 15 |
| victoriam erant interfecti. | |
| 'A plebe? cui spectaculum eius modi tua crudeli- | |
| tas praebuit, ut <te> nemo sine gemitu ac recorda- | |
| tione luctus aspicere possit?' | |
| Eiusdem illius Mari Gratidiani quod caput gestarit obicit. | 20 |
| Quo loco dicit Catilinam caput M. Mari gestasse: | |
| 'Quod caput etiam tum plenum animae et spiritus | |
| ad Sullam usque ab Ianiculo ad aedem Apollinis | |
| manibus ipse suis detulit.' | |
| Omnia sunt manifesta. Ne tamen erretis, quod his | 25 |
| temporibus aedes Apollinis in Palatio fuit nobilissima, | |
| admonendi estis non hanc a Cicerone significari, utpote | |
| quam post mortem etiam Ciceronis multis annis Imp. | |
| Caesar, quem nunc Divum Augustum dicimus, post Actia- | 81.1 |
| cam victoriam fecerit: sed illam demonstrari quae est extra | |
| portam Carmentalem inter forum holitorium et circum | |
| Flaminium. Ea enim sola tum quidem Romae Apollinis | |
| aedes. | 5 |
| Loquitur cum Catilina: | |
| 'Quid tu potes in defensione tua dicere quod illi | |
| non <dixerint? at illi multa> dixerunt quae tibi | |
| dicere non licebit—' | |
| et paulo post: | 10 |
| 'Denique illi negare potuerunt et negaverunt: tu | |
| tibi ne infitiandi quidem impudentiae locum reli- | |
| quisti. Qua re praeclara dicentur iudicia tulisse | |
| si, qui infitiantem Luscium condemnarunt, Catili- | |
| nam absolverint confitentem.' | 15 |
| Hic quem nominat L. Luscius, notus centurio Sullanus | |
| divesque e victoria factus—nam amplius centies possederat— | |
| damnatus erat non multo ante quam Cicero dixit. Obiectae | |
| sunt ei tres caedes proscriptorum. Circa eosdem dies L. | |
| quoque Bellienus damnatus est quem Cicero ait avunculum | 20 |
| esse Catilinae. Hic autem Lucretium Ofellam consulatum | |
| contra voluntatem Sullae ad turbandum statum civitatis | |
| petentem occiderat iussu Sullae tunc dictatoris. His ergo | |
| negat ignotum esse, cum et imperitos se homines esse et, | |
| si quem etiam interfecissent, imperatori ac dictatori paruisse | 25 |
| dicerent, ac negare quoque <possent>: Catilinam vero infitiari | |
| non posse. Huius autem criminis periculum quod obicit | |
| Cicero paucos post menses Catilina subiit. Post effecta | |
| enim comitia consularia et Catilinae repulsam fecit eum | |
| reum inter sicarios L. Lucceius paratus eruditusque, qui | 30 |
| postea consulatum quoque petiit. | |
| 'Hanc tu habes dignitatem qua fretus me con- | 82.1 |
| temnis et despicis, an eam quam reliqua in vita es | |
| consecutus? cum ita vixisti ut non esset locus tam | |
| sanctus quo non adventus tuus, etiam cum culpa | |
| nulla subesset, crimen afferret.' | 5 |
| Fabia virgo Vestalis causam incesti dixerat, cum ei | |
| Catilina obiceretur, eratque absoluta. Haec Fabia quia | |
| soror erat Terentiae Ciceronis, ideo sic dixit: 'etiam si | |
| culpa nulla subesset.' Ita et suis pepercit et nihilo levius | |
| inimico summi opprobrii turpitudinem obiecit. | 10 |
| 'Cum deprehendebare in adulteriis, cum depre- | |
| hendebas adulteros ipse, cum ex eodem stupro tibi | |
| et uxorem et filiam invenisti.' | |
| Dicitur Catilina adulterium commisisse cum ea quae ei | |
| postea socrus fuit, et ex eo natam stupro duxisse uxorem, | 15 |
| cum filia eius esset. Hoc Lucceius quoque Catilinae obicit | |
| in orationibus quas in eum scripsit. Nomina harum mulie- | |
| rum nondum inveni. | |
| 'Quid ego ut violaveris provinciam praedicem, | |
| cuncto populo Romano clamante ac resistente? | 20 |
| nam ut te illic gesseris non audeo dicere, quoniam | |
| absolutus es.' | |
| Dictum est iam saepius Catilinam ex praetura Africam | |
| obtinuisse et accusante eum repetundarum P. Clodio | |
| absolutum esse. | 25 |
| 'Praetereo nefarium illum conatum tuum et paene | |
| acerbum et luctuosum rei publicae diem, cum Cn. | |
| Pisone socio, ne quem alium nominem, caedem | |
| optimatum facere voluisti.' | |
| Quos <non> nominet intellegitis. Fuit enim opinio Cati- | 30 |
| linam et Cn. Pisonem, adulescentem perditum, coniurasse | |
| ad caedem senatus faciendam ante annum quam haec | |
| dicta sunt, Cotta et Torquato coss., eamque caedem | 83.1 |
| ideo non esse factam quod prius quam parati essent | |
| coniuratis signum dedisset Catilina. Piso autem, cum | |
| haec dicerentur, perierat, in Hispaniam missus a senatu | |
| per honorem legationis ut †auus suus ablegaretur. Ibi | 5 |
| quidem dum iniurias provincialibus facit, occisus erat, ut | |
| quidam credebant, a Cn. Pompeii clientibus Pompeio non | |
| invito. | |
| 'An oblitus es te ex me, cum praeturam petere- | |
| mus, petisse ut tibi primum locum concederem? | 10 |
| Quod cum saepius ageres et impudentius a me | |
| contenderes, meministi me tibi respondere impu- | |
| denter te facere qui id a me peteres quod a te | |
| Boculus numquam impetrasset?' | |
| Diximus iam supra Sullae ludis quos hic propter victo- | 15 |
| riam fecerit quadrigas C. Antonium et alios quosdam | |
| nobiles homines agitasse. Praeterea Antonius redemptas | |
| habebat ab aerario vectigales quadrigas, quam redemptionem | |
| senatori habere licet per legem. Fuit autem notissimus in | |
| circo quadrigarum agitator Boculus. | 20 |
| Dicit de malis civibus: | |
| 'Qui postea quam illo <quo> conati erant Hispani- | |
| ensi pugiunculo nervos incidere civium Romano- | |
| rum non potuerunt, duas uno tempore conantur | |
| in rem publicam sicas destringere.' | 25 |
| Hispaniensem pugiunculum Cn. Pisonem appellat, quem | |
| in Hispania occisum esse dixi. Duas sicas Catilinam et | |
| Antonium appellari manifestum est. | |
| 'Hunc vos scitote Licinium gladiatorem iam im- | |
| misisse capillum Catilinae †iudic. quā Q. ue Cu- | 30 |
| rium hominem quaestorium.' | |
| Curius hic notissimus fuit aleator, damnatusque postea | 84.1 |
| est. In hunc est hendecasyllabus Calvi elegans: | |
| Et talos Curius pereruditus. | |
| Huic orationi Ciceronis et Catilina et Antonius contu- | |
| meliose responderunt, quod solum poterant, invecti in | 5 |
| novitatem eius. Feruntur quoque orationes nomine illorum | |
| editae, non ab ipsis scriptae sed ab Ciceronis obtrecta- | |
| toribus: quas nescio an satius sit ignorare. Ceterum Cicero | |
| consul omnium consensu factus est: Antonius pauculis | |
| centuriis Catilinam superavit, cum ei propter patris nomen | 10 |
| paulo speciosior manus suffragata esset quam Catilinae. |