| HISTORIAE | |
| Sen. Suas. 6.18 | |
| Cicero paulum remoto uelo | 1.1 |
| postquam armatos uidit, 'Ego uero consisto' ait, 'accede, ueterane, | |
| et, si hoc saltim potes recte facere, incide ceruicem'. trementi | |
| deinde dubitantique 'Quid, si ad me', inquit, 'primum uenissetis?' | |
| Sen. Suas. 6.23 | |
| Sic M. Cicero decessit, | 2.1 |
| uir natus ad rei publicae salutem, quae diu defensa et admini- | |
| strata in senectute demum e manibus eius elabitur, uno ipsius | |
| uitio laesa, quod nihil in salutem eius aliud illi quam si caruis- | |
| set Antonio, placuit. Vixit sexaginta et tres annos ita, ut semper | 5 |
| aut peteret alterum aut inuicem peteretur, nullamque rem rarius | |
| quam diem illum quo nullius interesset ipsum mori, uidit. |