| [CAESII BASSI] | |
| DE METRIS HORATII | |
| 'Maecenas atavis edite regibus.' | 305.3 |
| Asclepiadeon duodecasyllabon, cuius divisio varia. quidam sic, Maece | |
| spondeus, nas atavis choriambus, edite re idem, gibus pyrrichius vel iambus | 5 |
| propter indifferentiam syllabae. alii per dipodias ita: Maecenas a, debuit | |
| antispastica dipodia esse, sed produxit syllabam primam et fecit epitritum | |
| quartum ex tribus longis et brevi: tavis edi antispastus est ex brevi dua- | |
| bus longis et brevi: te regibus, paeon secundus ex brevi et longa et | |
| duabus brevibus, vel si longa fuerit ultima, erit iambus. si vero ad | 10 |
| paenultimam partem ultimae dipodiae brevis syllaba addatur, fiet elegiacus | |
| versus pentameter sic, | |
| Maecenas atavis edite remigibus. | |
| dividitur prioribus aut dactylo et spondeo aut spondeo et dactylo, tamen | |
| medius spondeus debet semper esse sequentibus anapaestis. | 15 |
| 'Iam satis terris nivis atque dirae.' | |
| sapphicon hendecasyllabon, quod est trimetron choriambicon catalecticon, | |
| cuius syllabam tertiam produxit in prima dipodia, quam corripere debuit. | |
| oportuit enim ita esse, iam satis est, posuit autem iam satis ter, pro cho- | |
| riambo epitritum secundum, id est ex longa et brevi et duabus longis. | 20 |
| secunda dipodia choriambica est, ris nivis at. tertio, que dirae, positus | |
| pes pro dipodia bacchius, aut propter indifferentiam syllabae hoc metrum | 306.1 |
| clauditur amphibracho, id est ex brevi et longa et brevi. | |
| 'Sic te diva potens Cypri.' | |
| glyconion octosyllabon et genere asclepiadeon est. huic enim si addideris | |
| dipodian choriambicam, facies asclepiadeon sic, | 5 |
| sic te diva potens <diva potens> Cypri. | |
| dividitur autem spondeo, choriambo, pyrrichio vel iambo propter syllabae | |
| indifferentiam, sic te diva potens Cypri. | |
| 'Solvitur acris hiems grata vice veris et favoni.' | |
| alcaicon, ἑπτακαιδεκασύλλαβον [ithyphallicon, | 10 |
| solvitur acris hiems grata vice veris et favoni] | |
| commissum est ex heroico et ithyphallico: 'solvitur acris hiems grata | |
| vice', huc usque heroicum; 'veris et favoni', hoc ithyphallicon. 'tra- | |
| huntque siccas', portio iambici, sequitur ithyphallicon, 'machinae carinas'. | |
| 'Vides ut alta stet nive candidum.' | 15 |
| alcaicon hendecasyllabon, cuius divisio ita est: 'vides ut alta', ex duobus | |
| iambis et syllaba et sequentibus duobus dactylis vel propter indifferentiam | |
| syllabae dactylo et amphimacro, 'stet nive candidum'. | |
| 'Soracte nec iam sustineant onus,' | |
| sicut prior scanditur. | 20 |
| 'silvae laborantes geluque,' | |
| enneasyllabon, silvae spondeus, labo iambus, rantes spondeus, gelu iam- | |
| bus, que syllaba. | |
| 'flumina constiterint acuto:' | |
| hoc constat ex quattuor pedibus heroicis syllaba detracta brevi in tertio | 25 |
| pede. fit enim integrum sic, | |
| 'flumina constiterint ab acuto.' |