| HISTORIAE | |
| Sen. Suas. 6.20 | |
| Elapsus interim altera | 1.1 |
| parte uillae Cicero lectica per agros ferebatur; sed ut uidit ad- | |
| propinquare notum sibi militem, Popillium nomine, memor defen- | |
| sum a se laetiore uultu aspexit. at ille uictoribus id ipsum im- | |
| putaturus occupat facinus caputque decisum nihil in ultimo fine | 5 |
| uitae facientis, quod alterutram in partem posset notari, Antonio | |
| portat oblitus se paulo ante defensum ab illo. | |
| Sen. Suas. 6.21 | |
| Vt uero iussu Antonii | 2.1 |
| inter duas manus positum in rostris caput conspectum est, quo | |
| totiens auditum erat loco, datae gemitu et fletu maximae uiro | |
| inferiae, nec ut solet uitam depositi in rostris corporis contio | |
| audiuit sed ipsa narrauit. nulla non pars fori aliquo actionis in- | 5 |
| clutae signata uestigio erat, nemo non aliquod eius in se meritum | |
| fatebatur: hoc certe publicum beneficium palam erat, illam miser- | |
| rimi temporis seruitutem a Catilina dilatam in Antonium. |