| AD EDICTVM AEDILIVM CVRVLIVM | |
| Gel. N.A. 4.2.3sqq. | |
| 'Morbus est habitus | 1.1 |
| cuiusque corporis contra naturam, qui usum eius facit | |
| deteriorem'. | |
| * | |
| Balbus autem . . . et atypus uitiosi magis, quam mor- | 5 |
| bosi sunt, et equus mordax aut calcitro uitiosus, non | |
| morbosus est. sed cui morbus est, idem etiam uitiosus | |
| est. neque id tamen contra fit; potest enim, qui ui- | |
| tiosus est, non morbosus esse. quam ob rem cum de | |
| homine morboso agetur, aeque . . . ita dicetur: | 10 |
| 'qvanto ob id vitivm minoris erit.' | |
| Gel. N.A. 6.4.3 | |
| sicuti . . . antiquitus mancipia iure belli | 2.1 |
| capta coronis induta ueniebant et idcirco dicebantur | |
| sub corona uenire. namque ut ea corona signum erat | |
| captiuorum uenalium, ita pilleus impositus demonstra- | |
| bat eiusmodi seruos uenumdari, quorum nomine emptori | 5 |
| uenditor nihil praestaret. |