AGRICVLTVRAE ITEM ARTIVM
LIBRORVM I—V QVAE SVPERSVNT
AGER
Col. 2.9.10
  Vbi mediocris est fructus, optimam quamque spicam legere 4.1
oportet separatimque ex ea semen reponere. Cum rursus amplior
messis prouenerit, quicquid exteretur, <s>caphisterio expurgandum erit;
et semper, quod propter magnitudinem ac pondus in imo subsederit, ad
semen reseruandum. Nam id plurimum prodest, quia, quamuis celerius locis 5
umidis, tamen etiam siccis frumenta degenerant, nisi cura talis ad-
hibetur.
Non. p. 195M
    laetam formosamque cymam 6.1
Non. p. 222M
    Omnes rastra et adtollunt et adigunt 7.1
PECORA
Pelagon. art. ueter. 287
  Compositio ad 30.1
colicos: asari Pontici #¹¹¹⁰; petroselini #¹¹¹⁰; feniculi seminis #¹¹¹⁰; piperis
nigri #¹¹¹⁰ II; marrubi #¹¹¹⁰; abrotoni #¹¹¹⁰; anethi scrip. III; Ligustici #¹¹¹⁰;
centauri seminis #¹¹¹⁰; chamaep<i>tys sem.; sil potorium scrip. IIII; pulei
<#¹¹¹⁰;> acapni #¹¹¹⁰; rutae #¹¹¹⁰; apii semi- 5
nis #¹¹¹⁰; zingiberis sem.; mellis optimi P. II: mel despumas, illa omnia
contundis et cernis et melli miscebis; deinde instar magnitudinis nucis
Abellanae cum aquae tepidae sext. dabis. Certissima medela est. Sane
si dolor perseuerauerit, feniculi seminis cocliaria quinque bene trita cum
uini sinceri sed cibari sext. dabis. 10
AVES
Col. 8.13.1
  Anser neque sine aqua nec sine multa herba facile sustinetur 37.1
neque utilis est locis consitis, quia, quicquid rerum contingere potest,
carpit. Sicubi uero flumen aut lacus est herbaeque copia, neque
nimis iuxta satae fruges, nutriendu<s> est.
APES
Col. 9.14.18
  Apes ex floribus ceras faciunt, ex rore 43.1
matutino mel.