| EVOCARE uero materiam multa admodum possunt, | 2.33.1.1 |
| sed ea cum ex peregrinis medicamentis maxime constent, aliisque ma- | |
| gis, quam quibus ratione uictus succurritur, | |
| opitulentur, in praesentia differam: ponam uero ea, quae prompta | |
| et is morbis, de quibus protinus dicturus sum, apta cor- | 5 |
| pus erodunt, et sic eo quod mali est extrahunt. Habent autem hanc | |
| facultatem semen erucae, nasturcii, radiculae, praecipue tamen omnium | |
| sinapi. Salis quoque et fici eadem uis est. |