| At si in praecordiis inflammatio et dolor est, primo superimpo- | 3.10.2.6 |
| nenda sunt cataplasmata reprimentia, ne, si calidiora fuerint, plus eo | |
| materiae concurrat; deinde si prima inflammatio se remisit, tum de- | |
| mum ad calida et umida ueniendum est, ut ea, quae remanserunt, dis- | |
| cutiant. Notae uero inflammationis sunt quattuor: rubor et tumor | 3.1 |
| cum calore et dolore. Quo magis errauit Erasistratus, cum febrem nul- | |
| lam esse sine hac dixit. Ergo si sine inflammatione dolor est, nihil | |
| imponendum est: hunc enim statim ipsa febris soluet. At si neque in- | |
| flammatio neque febris sed tantum praecordiorum dolor est, protinus | 5 |
| calidis et siccis fomentis uti licet. |