| Suppurationes autem, quae in aliqua interiore parte oriuntur, | 3.27.4a.1 |
| ubi notae fuerint, primum id agere oportet per ea cataplasmata, quae | |
| reprimunt, ne coitus inutilis materiae fiat; deinde, si haec uicta | |
| sunt, per ea malagmata, quae digerunt, dissipentur. Quod si con- | |
| secuti non sumus, sequitur ut euocetur, deinde, ut maturescat. Om- | 5 |
| nis tum uomicae finis est, ut rumpatur; indiciumque est pus uel | |
| aluo uel ore redditum. Sed nihil facere oportet, quo minus, quicquid | 4b.1 |
| est puris, excedat. Vtendum maxime sorbitione est, et aqua calida. | |
| Vbi pus ferri desiit, transeundum ad faciles quidem sed tamen uali- | |
| diores et frigidos cibos frigidamque aquam, sic ut ab egelidis tamen | |
| initium fiat. Primoque cum melle quaedam edenda, ut nuclei pinei uel | 5 |
| Graecae nuces uel Abellanae; postea summouendum id ipsum, quo ma- | |
| turius induci cicatrix possit. Medicamentum eo tempore ulceri est | 4c.1 |
| sucus adsumptus uel porri uel marrubii, et omni cibo porrum ipsum | |
| adiectum. Oportebit autem ut<i> in is partibus, quae non adficientur, | |
| frictionibus, item ambulationibus lenibus; uitandumque erit, ne uel | |
| luctando uel currendo uel alia ratione sanescentia ulcera exasperentur: | 5 |
| in hoc enim morbo perniciosus ideoque omni modo cauendus sanguinis | |
| uomitus est. |