| Si inflatio est, prosunt admotae cucurbitulae neque incidere cutem | 4.12.2.1 |
| necesse est: prosunt sicca et calida fomenta, sed non uehementissima. | |
| Interponenda abstinentia est; utilis in ieiunio potio est apsinthi uel | |
| hysopi uel rutae. Exercitatio primo leuis, deinde maior adhibenda | |
| est, maximeque quae superiores partes moueat; quod genus in om- | 5 |
| nibus stomachi uitiis aptissimum est. Post exercitationem opus est | 3.1 |
| unctione, frictione; balneo quoque nonnumquam, sed rarius; inter- | |
| dum alui ductione; cibis deinde calidis neque inflantibus, eodemque | |
| modo calidis potionibus, primo aquae, post, ubi resedit inflatio, uini | |
| austeri. Illud quoque in omnibus stomachi uitiis praecipiendum est, | 5 |
| [ut] quo modo se quisque aeger refecerit, eo ut sanus utatur: nam | |
| redit huic inbecillitas sua, nisi eisdem defenditur bona ualetudo, qui- | |
| bus reddita est. |