| At si ulcera stomachum infestant, eadem fere facienda sunt, quae | 4.12.5.1 |
| in faucibus exulceratis praecepta sunt. Exercitatio, frictio | |
| inferiorum partium adhibenda; adhibendi lenes et glutinosi cibi, sed | |
| citra satietatem: omnia acria atque acida remouenda. Vino, si febris | |
| non est, dulci, aut si id infla<t>, certe leni utendum: sed neque praefri- | 5 |
| gido neque nimis calido. |