Sanguinem supprimunt atramentum sutorium, quod Graeci | 5.1.1.1 |
chalcanthon appellant, chalcitis, acacia, et ex aqua Lycium, tus, aloe, | |
cummi, plumbum combustum, porrum, herba sanguinalis; creta uel | |
Cimolia uel figularis, misy; frigida aqua, uinum, acetum; alumen | |
Melinum, squama et ferri et aeris [atque huius quoque duae species | 5 |
sunt, alia tantum aeris, alia rubri aeris]. |