| Purgant aerugo, auripigmentum, quod arsenicon a Graecis | 5.5.1.1 |
| nominatur [huic autem et sandaracae in omnia eadem uis, sed ualidior | |
| est squama aeris], pumex; iris, balsamum, st<u>rax, tus, turis cortex, | |
| resina et pinea et terebenthina liquida, oenanthe; lacerti stercus, san- | |
| guis columbae et palumbi et hirundinis; Hammoniacum, bdellium | 2.1 |
| [quod in omnia idem quod Hammoniacum potest, sed ualentius est | |
| habrot<o>num], ficus arida, coccum Cnidium, scobis eboris, omphacium, | |
| radicula; coagulum, sed maxime leporinum [cui eadem quae ceteris | |
| coagulis facultas, sed ubique ualidior est], fel, uitellus crudus, cornu | 5 |
| ceruinum, gluten taurinum, mel crudum; misy, chalcitis; crocum, | |
| uua t<a>minia; habrotonum, spuma argenti, galla, squama aeris, lapis | |
| haematites, minium, costum, sulpur, pix cruda; sebum, adeps, oleum; | |
| ruta, porrum, lenticula, eruum. |