Quoniam autem ex [tribus] medicinae partibus ut difficillima, 1.pr.12.1
sic etiam clarissima est ea, quae morbis medetur, ante omnia de hac
dicendum est. Et quia prima in e<o> dissensio est, quod alii sibi experimen-
torum tantummodo notitiam necessariam esse contendunt, alii nisi cor-
porum rerumque ratione comperta non satis potentem usum esse pro- 5
ponunt, indicandum est, quae maxime ex utraque parte dicantur, quo
facilius nostra quoque opinio interponi possit.