| Si materia extrahenda est, ut in hydropico, in lateris dolore, | 5.18.2.1 |
| in incipiente abscessu, in suppuratione quoque mediocri, aptum est | |
| id, quod habet resinae aridae, nitri, Hammoniaci, galbani, singulorum | |
| pondo; cerae pondo. Aut in quo haec sunt: aeruginis rasae, turis, sin- | |
| gulorum P. 𐆖 II; Hammoniaci salis P. 𐆖 VI; squamae aeris, cerae, | 5 |
| singulorum P. 𐆖 VIII; resinae aridae P. 𐆖 XII; aceti cyathus. Idem | |
| praestat cumini farina cum struthio et melle. |