| Ad idem [latus] Andreae quoque malagma est, quod etiam re- | 5.18.7a.1 |
| soluit, educit umorem, pus maturat, ubi id maturum est, cutem rumpit, | |
| ad cicatricem perducit. Prodest impositum minutis maioribusque ab- | |
| scessibus, item articulis ideoque et coxis et pedibus dolentibus: item, si | |
| quid in corpore conlisum est, reficit; praecordia quoque dura et inflata | 5 |
| emollit, ossa extrahit, ad omnia denique ualet, quae adiuuare calor | |
| potest. Id habet cerae P. 𐆖 I; uisci, sycamini, quam alias sycomorum | 7b.1 |
| uocant, lacrimae, singulorum P. 𐆖 I; piperis et rotundi et longi, Ham- | |
| moniaci thymiamatis, bdelli, iridis Illyricae, cardamomi, amomi, xy- | |
| lobalsami, turis masculi, murrae, resinae aridae, singulorum P. 𐆖 X; | |
| pyrethri, cocci Cnidi, spumae nitri, salis Hammoniaci, aristolo<c>iae | 5 |
| Creticae, radicis ex cucumere agresti, resinae terebenthinae liquidae, | |
| singulorum P. 𐆖 XX. Quibus adicitur unguenti irini, quantum satis | |
| est ad ea mollienda atque cogenda. |