| Ad strumam multa malagmata inuenio. Credo autem, quo | 5.18.13.1 |
| peius id malum est minusque facile discutitur, eo plura esse temptata, | |
| quae in personis uarie responderunt.—Andrias auctor est, ut haec | 14a.1 |
| misceantur: urticae seminis P. 𐆖 I; piperis rotundi, bdelli, galbani, | |
| Hammoniaci thymiamatis, resinae aridae, singulorum P. 𐆖 IIII; re- | |
| sinae liquidae, cerae, pyrethri, piperis longi, lactucae marinae seminis, | |
| sulpuris ignem non experti, quod apyron uocatur, pares portiones. Hoc | 14b.1 |
| autem quod Niconis est: faecis aridae aceti, spumae nitri, salis Ham- | |
| moniaci, sinapis, cardamomi, radicis ex cucumere siluestri, resinae, | |
| singulorum P. 𐆖 VIII; quae ex leni uino contunduntur. |