| Eadem podagrae praesidi<o> sunt. Sed ad eam fit Aristonis | 5.18.33.1 |
| quoque, quod habet: nardi, cinnamomi, casiae, chamaeleontis, iunci | |
| rotundi, singulorum P. 𐆖 VIII; sebi caprini ex irino liquati P. 𐆖 XX; | |
| iridis P. 𐆖 I, quae in aceto quam acerrimo iacere per XX dies debet. | |
| Idem autem etiam recentia phymata doloresque omnes discutit. | 5 |