Ex EMPLASTRIS autem nulla maiorem usum prae- 5.19.1a.1
stant, quam quae cruentis protinus uulneribus iniciuntur: enhaema
Graeci uocant. Haec enim reprimunt inflammationem, nisi magna uis
eam con<c>it<at>, atque illius quoque impetum minuunt; tum glutinant
uulnera, quae id patiuntur, cicatricem isdem inducunt. Constant autem 5
ex medicamentis non pinguibus, ideoque alipe[ne] nominantur.