| ย ย Praeterea sunt quaedam generis eiusdem, quae, quia capitibus | 5.19.7.1 |
| fractis maxime conueniunt, cephalica a Graecis nominantur. Philotae | |
| compositio habet: terrae Eretriae, chalcitidis, singulorum P. ๐ IIII; | |
| murrae, aeris combusti, <singulorum> P. ๐ X; icthyocollae [singulorum] | |
| P. ๐ VI; aeruginis rasae, aluminis rotundi, misy crudi, aristolochiae, | 5 |
| singulorum P. ๐ VIII; squamae aeris P. ๐ X; turis masculi P. ๐ II; | |
| cerae P. I; rosae et olei acerbi ternos cyathos; aceti quantum satis est, | |
| dum arida ex eo conteruntur. |