Exest etiam uehementer corpus atque ossa quoque resoluit et 5.19.19.1
supercrescentem carnem coercet id, quod habet spumae argenti, squa-
mae aeris uncias singulas; nitri ignem non experti, lapidis As<s>ii,
aristolochiae P. sextantes; cerae, resinae terebenthinae, turis, olei ue-
teris, atramenti sutorii, salis Hammoniaci P. S.; aeruginis rasae P. 5
bessem; aceti scilliti heminam; uini Aminaei tantundem.