| PASTILLI quoque facultates diuersas habent. Sunt enim | 5.20.1a.1 |
| ad recentia uulnera glutinanda sanandaque apti; qualis est qui habet | |
| chalcitis, misy, spumae nitri, floris aeris, gallae, aluminis scissilis | |
| modice cocti, singulorum P. 𐆖 I; aeris combusti, capitulorum mali Pu- | |
| nici, singulorum P. 𐆖 III. Hunc oportet diluere aceto, <ac> sic, ubi | 5 |
| uulnus glutinandum est, inlin<e>re. At si neruosus aut muscolosus is | |
| locus est, commodius est cerato miscere, sic ut illius VIII partes, nona | |
| huius sit. |