ANTIDOTA raro sed praecipue interdum necessaria 5.23.1a.1
sunt, quia grauissimis casibus opitulantur. Ea recte quidem dantur
conlisis corporibus, uel per ictus, uel ubi ex alto deciderunt, uel in uisce-
rum, laterum, faucium, interiorumque partium doloribus. Maxime
autem desideranda sunt aduersus uenena, uel per morsus uel per cibos 5
aut potiones nostris corporibus inserta.