Nobilissimum autem est Mithridatis, quod cottidie sumendo rex 5.23.3a.1
ille dicitur aduersus uenenorum pericula tutum corpus suum reddidisse.
In quo haec sunt: costi P. <𐆖> #¹¹⁰⁹ #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰; acori P. <𐆖> V; hyperici, cummi,
sagapeni, acaciae suci, iridis Illyricae, cardamomi, singulorum P. <𐆖> II;
anesi P. <𐆖> III; nardi Gallici, gentianae radicis, aridorum rosae folio- 5
rum, singulorum P. <𐆖> IIII; papaueris lacrimae, petroselini, singulorum
P. <𐆖> IIII #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰; casiae, silis, lolii, piperis longi, singulorum P. 𐆖 V #¹¹⁰⁹;
styracis P. <𐆖> V #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰; castorei, turis, hypocistidis suci, murrae, opopa- 3b.1
nacis, singulorum P. <𐆖> VI; malobathri folii <P.> 𐆖 VI; floris iunci rotundi,
resinae terebenthinae, galbani, dauci Cretici seminis, singulorum P. <𐆖>
VI #¹¹⁰⁹; nardi, opobalsami, singulorum P. <𐆖> VI #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰; th<l>aspis P. 𐆖 VI #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰;
radicis Ponticae P. <𐆖> VII; croci, zingiberis, cinnamomi, singulorum P. 5
𐆖 VII #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰. Haec contrita melle excipiuntur, et aduersus uenenum, quod
magnitudinem nucis Graecae impleat, ex uino datur. In ceteris autem
adfectibus corporis pro modo eorum uel quod Aegyptiae fabae uel quod
erui magnitudinem impleat, satis est.