| Enchrista autem Graeci uocant liquida, quae inlinuntur. Quale | 5.24.3.1 |
| est, quod fit ad ulcera purganda et inplenda, maxime inter neruos, pa- | |
| ribus portionibus inter se mixtis: buturi, medullae <uitulinae,> sebi ui- | |
| tulini, adipis anserinae, cerae, mellis, resinae terebenthinae, rosae, olei | |
| cicini. Quae separatim omnia liquantur, deinde liquida miscentur, et | 5 |
| tum simul teruntur. Et hoc quidem magis purgat: magis uero emollit, | |
| si pro rosa cyprus infunditur. |