| CATAPOTIA quoque multa sunt, uariisque de causis fiunt. | 5.25.1.1 |
| Anodyna uocant, quae somno dolorem leuant; quibus uti, nisi nimia | |
| necessitas urget, alienum est: sunt enim ex uehementibus medicamentis | |
| et stomacho alienis. Potest tamen etiam ad concoquendum, quod habet | |
| papaueris lacrimae, galbani, singulorum P. 𐆖 I; murrae, castorei, pi- | 5 |
| peris, singulorum P. 𐆖 II. Ex quibus, quod erui magnitudinem habet, | |
| satis est deuorasse. |