| Quin etiam siluestris papaueris, cum iam ad excipiendam lacri- | 5.25.4a.1 |
| mam maturum est, manipellus qui manu conprehendi potest, in uas | |
| demittitur, et superinfunditur aqua, quae id contegat, atque ita coquitur. | |
| Vbi iam bene manipellus is coctus est ibidem * * * expressus proicitur; | |
| et cum eo umore passi pa<r> mensura miscetur, inferue<fi>tque, donec | 5 |
| crassitudinem sordium habeat. Cum infrixit, catapotia ex eo fiunt ad | 4b.1 |
| nostrae fabae magnitudinem, habentque usum multiplicem. Nam et | |
| somnum faciunt uel per se adsumpta uel ex aqua data, et aurium do- | |
| lores leuant, adiectis exiguo modo rutae suci ac passi, et tormina sup- | |
| primunt ex uino liquata, et inflammationem uuluae coercent mixta cerato | 5 |
| ex rosa facto, cum paulum his croci quoque accessit; et ex aqua fronti | |
| inducta pituitam in oculos decurrentem tenent. |