| Vix autem ad sanitatem perueniunt, quibus ulla parte aut | 5.26.3a.1 |
| pulmo aut iocineris crassum aut membrana, quae continet cerebrum, | |
| aut lienis aut uulua aut uesica aut ullum intestinum aut saeptum trans- | |
| uersum uulneratum est. Ii quoque in praecipiti sunt, in quibus usque ad | |
| grandes intusque conditas uenas in alis uel poplitibus mucro desedit. | 5 |
| Periculosa etiam uulnera sunt, ubicumque uenae maiores sunt, quo- | |
| niam exhaurire hominem profusione sanguinis possunt. Idque euenit | 3b.1 |
| non in alis tantum atque poplitibus, sed etiam in is uenis, quae ad | |
| anum testiculosque perueniunt. Praeter haec malum uulnus est, quod- | |
| cumque in alis uel feminibus uel inanibus locis uel in articulis uel | |
| inter digitos est; item quodcumque musculum aut neruum aut arteriam | 5 |
| aut membranam aut os aut cartilaginem laesit. Tutissimum omnium, | |
| quod in carne est. |