| Aliquid etiam in uulneris genere figuraque est. Nam peius | 5.26.5.1 |
| est, quod etiam conlisum quam quod tantum discissum est, adeo ut | |
| acuto quoque quam retunso telo uulnerari commodius sit. Peius etiam | |
| uulnus est, ex quo aliquid excisum est, exue quo caro alia parte ab- | |
| scisa alia dependet. Pessimaque plaga curua est: tutissima quae lineae | 5 |
| modo recta est; quo deinde propius huic illiue figurae uulnus est, eo | |
| uel deterius uel tolerabilius est. |