| Sed pleraque ex uulneribus oculis subiecta sunt; quorundam | 5.26.7.1 |
| ipsae sedes indices sunt, quas alio loco demonstrauimus, | |
| cum positus interiorum partium ostendimus. Verum tamen quia quae- | |
| dam uicina sunt, interestque uulnus in summa parte sit an penitus | |
| penetrauerit, necessarium est notas subicere, per quas, quid intus ac- | 5 |
| tum sit, scire possimus, et ex quibus uel spes uel desperatio oriatur. |