| Sin cerebrum membranaue eius uulnus accepit, sanguis per | 5.26.14.1 |
| nares, quibusdam etiam per aures exit; fereque bilis uomitus insequi- | |
| tur. Quorundam sensus optunduntur, appellatique ignorant; quorun- | |
| dam trux uultus est; quorundam oculi quasi resoluti huc atque illuc | |
| mouentur; fereque tertio uel quinto die delirium accedit; multorum | 5 |
| etiam nerui distenduntur. Ante mortem autem plerique fascias, quibus | |
| caput deligatum est, lacerant ac nudum uulnus frigori obiciunt. |