| Purgato, sequitur ut impleatur; iamque calida aqua eatenus | 5.26.30a.1 |
| necessaria est, ut sanies remoueatur. Lanae sucidae superuacuus usus | |
| est: lota melius circumdatur. Ad implendum autem uulnus proficiunt | |
| quidem etiam medicamenta aliqua: itaque ea adhiberi non alienum | |
| est, ut buturum cum rosa et exigua mellis parte; aut cum eadem rosa | 5 |
| tetrapharmacum; aut ex rosa li<n>amenta. Plus tamen proficit bal- | 30b.1 |
| neum rarum, cibi boni suci, uitatis omnibus acribus, sed iam pleniores: | |
| nam et auis et uenatio et suilla elixa dari potest. Vinum omnibus, dum | |
| febris, inflammatio inest, alienum est: itemque usque cicatricem, | |
| si nerui musculiue uulnerati sunt; etiam, si alte caro. At si plaga in | 5 |
| summa cute generis tutioris est, potest non peruetus, modice tamen | |
| datum, ad implendum quoque proficere. Si quid molliendum est, | 30c.1 |
| quod in neruosis locis musculosisque necessarium est, cerato quoque | |
| super uulnus utendum est. At si caro supercreuit, modice reprimit | |
| siccum lin<a>mentum, uehementius squama aeris. Si plus est, quod tolli | |
| opus est, adhibenda sunt etiamnum uehementiora, quae corpus ex- | 5 |
| edunt. Cicatricem post omnia haec commode inducit Lycium ex passo | |
| aut lacte dilutum, uel etiam per se impositum siccum lin<a>mentum. |