| Gangrenam uero, si nondum plane tenet, sed adhuc incipit, | 5.26.34a.1 |
| curare non difficillimum est, utique in corpore iuuenili; et magis | |
| etiam si musculi integri sunt, si nerui uel laesi non sunt uel leuiter | |
| adfecti sunt, neque ullus magnus articulus nudatus est, aut carnis | |
| in eo loco paulum est, ideoque non multum, quod putresceret, fuit, | 5 |
| consistitque eo loco uitium; quod maxime fieri in digito potest.—In | 34b.1 |
| eiusmodi casu primum est, si uires patiuntur, sanguinem mittere; | |
| deinde quicquid aridum est et intentione quadam proximum quoque | |
| locum male habet, usque eo [sanum corpus] concidere. Medicamenta | |
| uero, dum malum serpit, adhibenda nulla sunt, quae pus mouere consue- | 5 |
| runt; ideoque ne aqua quidem calida. Grauia quoque, quamuis repri- | |
| mentia, aliena sunt; sed his quam leuissimis opus est; superque ea, | |
| quae inflammata sunt, utendum est refrigerantibus. Si nihilo magis | 34c.1 |
| malum constitit, uri, quod est inter integrum ac uitiatum locum, debet: | |
| praecipueque in hoc casu petendum non a medicamentis solum sed | |
| etiam a uictus ratione praesidium est: neque enim id malum nisi cor- | |
| rupti uitiosique corporis est. Ergo primo, nisi inbecillitas prohibet, | 5 |
| abstinentia utendum; deinde danda quae per cibum potionemque | |
| aluum ideoque etiam corpus adstringant, sed ea leuia. Postea si uitium | |
| constitit, inponi super uulnus eadem debent, quae in putri ulcere prae- | |
| scripta sunt. Ac tum quoque ut plenioribus cibis uti licebit | 34d.1 |
| ex media materia, sic tamen non nisi aluum corpusque siccantibus; | |
| aqua uero pluuia[ti]li frigida. Balneum, nisi iam certa fiducia redditae | |
| sanitatis est, alienum est: siquidem emollitum in eo uulnus cito rursus | |
| eodem malo adficitur. Solent uero nonnumquam nihil omnia auxilia | 5 |
| proficere ac nihilo minus serpere is cancer. Inter quae, miserum sed | |
| unicum auxilium est, ut cetera pars corporis tuta sit, membrum, quod | |
| paulatim emoritur, abscidere. |