| Aduersus chelydri uero ictum panaces aut laser, quod sit | 5.27.8.1 |
| scrip. III S. [𐆖 I], uel porri sucus cum hemina uini sumendus <est>, | |
| et edenda multa satureia. Imponendum autem super uulnus stercus | |
| caprinum ex aceto coctum, aut ex eodem hordiacia farina, aut ruta | |
| uel nepeta cum sale contrita melle adiecto. Quod in eo quoque uulnere, | 5 |
| quod cerastes fecit, aeque ualet. |