| Verum haec genera serpentium> et peregrina et aliquanto ma- | 5.27.10.1 |
| gis pestifera sunt, maximeque aestuosis locis gignuntur. Italia fri- | |
| gidioresque regiones hac quoque parte salubritatem habent, quod mi- | |
| nus terribiles angues edunt. Aduersus quos satis proficit herba Vet- | |
| tonica uel Cantabrica uel centaurios uel argimonia uel trixago uel per- | 5 |
| sonina uel marinae pastinacae, uel singulae binaeue tritae et cum | |
| uino potui datae * * * sunt et super uulnus impositae. Illud ignorari | |
| non oportet, omnis serpentis ictum et ieiuni et ieiuno magis nocere; | |
| ideoque perniciosissimae sunt cum incubant, utilissimumque est, ubi | |
| ex anguibus metus est, non ante procedi quam quis aliquid adsumpsit. | 10 |