| Vere tamen maxime, quae cum umoris motu nouantur, in metu | 2.1.6.1 |
| esse consuerunt. Ergo tum lippitudines, pustulae, profusio sanguinis, | |
| abscessus corporis, quae apostemata Graeci nominant, bilis atra, quam | |
| ΜΕΛΑΝΧΟΛΙΑΝ appellant, insania, morbus comitialis, angina, gra- | |
| uedines, destillationes oriri solent. I quoque morbi, qui in articulis | 5 |
| neruisque modo urguent modo quiescunt, tum maxime et inchoantur | |
| et repetunt. |