| Abditas causas uocant, in quibus requiritur, ex quibus principiis | 1.pr.14.1 |
| nostra corpora sint, quid secundam, quid aduersam ualetudinem faciat. | |
| Neque enim credunt posse eum scire, quomodo morbos curare con- | |
| ueniat, qui unde sint ignoret; neque esse dubium quin alia curatione | |
| opus sit, si ex quattuor principiis uel superans aliquod uel deficiens | 5 |
| aduersam ualetudinem creat, ut quidam ex sapientiae professoribus | |
| dixerunt: alia, si in umidis omne uitium est, ut Herophilo uisum est; | 15.1 |
| alia, si in spiritu, ut Hippocrati; alia, si sanguis in eas uenas, quae spi- | |
| ritui accommodatae sunt, transfunditur et inflammationem, quam | |
| Graeci ΦΛΕΓΜΟΝΗΝ nominant, excitat, eaque inflammatio talem mo- | |
| tum efficit, qualis in febre est, ut Erasistrato placuit; alia, si manan- | 16.1 |
| tia corpuscula per inuisibilia foramina subsistendo iter claudunt, ut | |
| Asclepiades contendit: eum uero recte curaturum, quem prima origo | |
| causae non fefellerit. Neque uero infitiantur experimenta quoque esse | |
| necessaria, sed ne ad haec quidem aditum fieri potuisse nisi ab aliqua ra- | 5 |
| tione contendunt: non enim quidlibet antiquiores uiros aegris inculcasse, | 17.1 |
| sed cogitasse quid maxime conueniret, et id usu explorasse, ad quod ante | |
| coniectura aliqua duxisset. Neque interesse, an nunc iam pleraque ex- | |
| plorata sint * * * , si a consilio tamen coeperunt. Et id quidem in multis | |
| ita se habere. Saepe uero etiam noua incidere genera morborum, in | 5 |
| quibus nihil adhuc usus ostenderit et ideo necessarium sit animaduer- | |
| tere, unde ea coeperi<n>t; sine quo nemo reperire mortalium possit, | |
| cur hoc quam illo potius utatur. Et ob haec quidem in obscuro posi- | |
| tas causas persecuntur. |