| Vitligo quoque quamuis per se nullum periculum adfert, ta- | 5.28.19a.1 |
| men et foeda est et ex malo corporis habitu fit. Eius tres species sunt. | |
| Alphos uocatur, ubi color albus est, fere subasper, et non continuus, | |
| ut quaedam quasi guttae dispersae esse uideantur. Interdum etiam | |
| latius et cum quibusdam intermissionibus serpit. Melas colore ab hoc | 19b.1 |
| differt, quia niger est et umbrae similis: cetera eadem sunt. Leuce | |
| habet quiddam simile alpho, sed magis albida est, et altius descendit, | |
| in eaque albi pili sunt et lanugini similes. Omnia haec serpunt, sed | |
| in aliis celerius, in aliis tardius. Alphos et melas in quibusdam uariis | 5 |
| temporibus et oriuntur et desinunt: leuce quem occupauit, non facile | |
| dimittit. Priora curationem non difficillimam recipiunt, ultimum uix | |
| umquam sanescit; ac si quid ei uitio demptum est, tamen non ex toto | |
| sanus color redditur. Vtrum autem aliquod horum sanabile sit, an non | 19c.1 |
| sit, experimento facile colligitur. Incidi enim cutis debet aut acu | |
| pungi: si sanguis exit, quod fere fit in duobus prioribus, remedio locus | |
| est; si umor albidus, sanari non potest; itaque ab hoc quidem abstinen- | |
| dum est. Super id uero, quod curationem recipit, inponenda lenticula | 5 |
| mixta cum sulpure et ture, sic ut ea contrita ex aceto sint. Aliud ad | |
| idem, quod ad Irenaeum auctorem refertur: alcyonium, nitrum, <cu- | |
| minum,> fici folia arida paribus portionibus contunduntur adiecto | |
| aceto. His in sole uitligo perunguitur, deinde non ita multo post, | 19d.1 |
| <ne> nimis erodatur, eluitur. Proprie quidam Myrone auctore eos, | |
| quos alphos uocari dixi, hoc medicamento perungunt: sulpuris P. 𐆖 | |
| #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰; aluminis scissilis P. <𐆖> #¹¹⁰⁹; nitri P. <𐆖> #¹¹⁰⁹ #¹¹⁰⁹; murti aridae con- | |
| trita<e> acetabulum miscent; deinde in balneo super uitliginem insper- | 5 |
| gunt farina<m> ex faba, tum haec inducunt. Ii uero, quos melanas | |
| uocari dixi, curantur, cum simul contrita sunt alcyoneum, tus, hor- | |
| deum, faba; eaque sine oleo in balineo ante sudorem insperguntur; | |
| tum genus id uitliginis defricatur. |