| Est igitur Philonis, quod habet cerussae elotae, spodii, cummis, | 6.6.3.1 |
| singulorum P. 𐆖 I; papaueris lacrimae conbustae P. 𐆖 I<I>. Illud scire | |
| oportet, hic quoque omnia medicamenta singula primum per se teri, | |
| deinde mixta iterum adiecta paulatim uel aqua uel alio umore: cummi | |
| cum quasdam alias facultates habeat, hoc maxime praestare, ut, ubi | 5 |
| collyria facta inaruerunt, glutinata sint neque frientur. |