| Est etiam genus aridae lippitudinis: xeropthalmia<n> Graeci | 6.6.29.1 |
| appellant. Neque tument neque fluunt oculi, sed rubent tamen et cum | |
| dolore quodam grauescunt et noctu praegraui pituita inhaerescunt; | |
| quantoque minor generi<s> huius impetus, tanto finis minus expeditus | |
| est.—In hoc uitio multum ambulare, multum exerceri, lauari saepe, | 5 |
| * * * ibique desudare, multaque frictione uti necessarium est. Cibi | |
| neque ii qui implent, neque nimium acres apti sunt, sed inter hos | |
| medi. Mane, ubi concoxisse manifestum est, non est alienum ex sinapi | |
| gargarizare, tum deinde caput atque os diutius defricare. |