| Β Β Si uero scabri oculi sunt, quod maxime in angulis esse con- | 6.6.31a.1 |
| sueuit, potest prodesse rinion, id quod supra positum est; potest | |
| militare: id, quod habet aeruginis rasae, piperis longi, papaueris la- | |
| crimae, singulorum P. π II; piperis albi, cummis, singulorum P. π | |
| IIII; cadmiae elotae, cerussae, singulorum P. π XVI. Nullum tamen | 5 |
| melius est quam Euelpidis, quod basilicon nominabat. Habet papa- | |
| ueris lacrimae, cerussae, lapidis As<s>ii, singulorum P. π II; cummis | |
| P. <π> <III; piperis albi P. π> IIII, croci P. π VI; psorici P. π | |
| XIII. Nulla autem per se materia est, quae psoricum nominetur, sed | 31b.1 |
| chalcitidis aliquid et cadmiae dimidio plus ex aceto simul conteruntur, | |
| idque in uas fictile additum et contectum ficulneis foliis sub terra | |
| reponitur, sublatum<qu>e post dies uiginti rursus teritur, et sic | |
| β appellatur. Verum in basilico quoque collyrio conuenit ad omnes affec- | 5 |
| tus oculorum id esse idoneum, qui non lenibus medicamentis curantur. | |
| Vbi non sunt autem medicamenta composita, scabros angulos leuant | 31c.1 |
| et mel et uinum; succurritque et his et aridae lippitudini, si quis | |
| pane<m> ex uino subactum super oculum inponit. Nam cum fere sit | |
| umor aliquis, qui modo ipsum oculum, modo angulos aut palpebras | |
| exasperat, sic et, si quid prodit umoris, extrahitur, et, si quid iuxta | 5 |
| est, repellitur. |