| At si ex senectute aliaue inbecillitate id est, recte inungui | 6.6.34a.1 |
| potest et melle quam optumo et cypr<o> et oleo uetere. Commodissimum | |
| tamen est balsami partem unam et olei ueteris aut cypri partes duas, | |
| mellis quam acerrimi partes tres miscere. Vtilia huc quoque medica- | |
| menta sunt, quaeque <ad caliginem proxime quaeque> ad | 5 |
| extenuandas cicatrices supra comprehensa sunt. Cuicumque | 34b.1 |
| uero oculi caligabunt, huic opus erit multa ambulatione <atque exer- | |
| citatione,> frequenti balneo, ubi totum quidem corpus perfricandum | |
| est, praecipue tamen caput, et quidem irino, donec insudet, uelandum- | |
| que postea nec detegendum antequam sudor et calor domi conquierint. | 5 |
| Tum cibis utendum acribus et extenuantibus, interpositisque aliqui- | |
| bus diebus ex sinapi gargarizandum. |