| Vbi uero grauius aliquis audire coepit, quod maxime post longos | 6.7.7a.1 |
| capitis dolores euenire consueuit, in primis aurem ipsam considerare | |
| oportet: apparebit enim aut crusta, qualis super ulcera innascitur, aut | |
| sordium coitus. Si crusta est, infundendum est oleum calidum, aut | |
| cum melle aerugo uel porri sucus, aut cum mulso nitri paulum. Atque | 5 |
| ubi crusta a corpore iam recedit, eluenda auris aqua tepida est, quo | |
| facilius ea per se diducta oriculario specillo protrahatur. Si sordes | 7b.1 |
| <h>aeque molles sunt, eodem specillo eximendae sunt: at si durae sunt, | |
| acetum et cum eo nitri paulum coiciendum est; cumque emollitae sunt, | |
| eodem modo elui aurem purgarique oportet. Quod si capitis grauitas | |
| manet, attondendum; idem leniter * sed diu perfricandum est, ad- | 5 |
| iecto uel irino uel laureo oleo, sic <ut> utrilibet paulum aceti miscea- | |
| tur; tum diu ambulandum, leniterque post unctionem aqua calida ca- | |
| put fouendum. Cibisque utendum ex inbecillissima et media materia, | 7c.1 |
| magisque adsumendae dilutae potiones; nonnumquam gargarizandum | |
| est. Infundendum autem in aurem <castoreum> cum aceto et laureo | |
| oleo <et> suco radic<ul>ae corticis, aut cucumeris agrestis sucus ad- | |
| ditis contritis rosae foliis. Inmaturae quoque uuae sucus cum rosa | 5 |
| instillatus aduersus surditatem satis proficit. |